LEI EH IT II ET BE R^H 0 U L L 1 I, Epist. XXII.® I2Z
gumenta illa, ab affectibus gravium vel aliorum corporum sensibi- {? 1696lium petita, non ut par est accepere; unde nec publice extare vo- Januar,lui, ut esset, quod illis communicarem , qui se se a _ quos judicespraebuissent.
Verissimum est, quod ais, & a me quoque comprobatum inTentamine de motuum coelestium caulis |, vires centrifugas in ra-tione composita esse ex duplicata directa celeritatum & reciprocasimplice radiorum ; neque id contemnendum est in rem nostram ;etsi enim hae vires, vel potius sollicitationes , differant a viribus ip-sius per se circulantis; sufficit quod illis sunt proportionales. In-terim revera nihil aliud sunt quam celeritates elementares. In cen-tro percursionis indagando peculiaris oritur subtilitas, quam alia vi-ce exponam; nunc enim valetudinis ratio magnam attentionem nonfert.
Memini etiam me olim examinare resistentiam respectivam ad mcxaestimationis leges, & tamen veram deprehendere, quod & ipsumresumtum lubentiffime exponam. Cur autem in vulgari Mechanicaaequilibrium sit, cum velocitates descendendi infinite parvae , seuinitiales , sunt ponderibus reciproce proportionales, causa est, que-madmodum etiam indicavi in Aciis , quod initio etiam descensus .vel ascensus, sive altitudines, sunt velocitatibus istis elementaribusproportionales. Generaliter autem gravium vires sunt in rationecomposita corporum & altitudinum, ad quos vi ipsarum ascende-re possunt corpora , vel ex quibus descendendo eas acquisivere. Cae-terum pro objectione non habeo quod notas , si una libra a fulcroduplo remotior cum duabus libris sit in aequilibrio, supervenien-tem velocitatem actualem ex parte unius librae discenfum ejus fac-turam , non tamen magno impetu semper, sed pro ratione impres-sae velocitatis; cum & oppositae duae librs , una illa descendente ,sint elevandae; nec puto experientiam a nostris principiis dissensu-ram.
Mersenni experimentum vereor ne sit erroneum; si tamenverum esset, globum erecto perpendiculariter tormento excussumnon recidere, sequeretur gravitatem, in brevi distantia a Terra ,
Q. z vim
i Acin Erud. 1689, Febr. p. 82.