124 ' COMMEB^CI UM EFISTOLICUM,
1696 vim perdere, & Terram esse instar magnetis, qui acus nonnisi
Januar, vzlde propinquos attrahit. Neque id nobis officeret; rem tamenita se se habere non facile credo. Miror experimentum a nemine,inde a Mersenni temporibus, suille sumptum.
Velim Tibi persuadeas, cum contra motum perennem mechani-cum nuper Tibi scriberem, plane me in animo non habuisse, qu*olim ope Hltri proposueras; alioqui dixissem aperte & candide, necTe verbis aculeatis pupugissem; quod a meo more est alienum. Etnon ero adversus, cum declares debere accedere motum intestinum, exaliis quam gravitatis principiis ortum, [ veluti si fermentatio dura-bilis , aut periodica esset in liquore, ] atque non nisi-motum phy-sicum perennem intendas. Nam optime ais , liquore leviore super gra-viorem posito, & deinde cum eo persede mixto, commune eo-rum gravitatis centrum ascendere; unde adeo vi quadam extranea,vel physica, ad hanc mixturam opus esse const.it. Forte & alia posttea vi physica opus erit ad procurandam fdtrationem , seu ad vin-cendam causam mixtionis conservatricem , quae causa conservansfortasse esse posset, vel sola partium tenuitas. Itaque ingeniosam Me-ditationem Tuam sugillare in animo non fuit.
Atque ita jam omnia Tua attigisse credo , etsi omnibus non sitsatisfactum, quod tamen spero me alias, Deo dante, facturum,ubi valetudo sibi recte constabit. Interea parabilioribus meditatio-nibus semper promptissime inservire conabor. Et sunt omnino inhoc negotio Dynamices nostra?, qua? adhuc Tibi exponi debent ,quia publice nondum prostant; cum enim a multis annis ista ver-saverim , mirum non est, si nonnulla constitui, quae primo aspec-tu se se offerre non possunt. Quanti autem momenti sit, recte cons-titui principia hujus Matheseos, vel Physico - Matheseos tam latepatentis, quae considerationem virium [ rem imaginationi non sub-ditam ] addit Geometriae, seu scientis imaginum universali , facileintelligis. Libentissime autem Tibi exponam sententias meas, velideo, ut cognitis illis, facilius deinde per Te superes difficultates,meque necessitate haec diutius meditandi leves. Nam multa mihielaboranda supersunt adhuc altiora , si Deus vires vitamque conce-dat, quae, vellem non interire..
Cum