Band 
Tomus primus.
Seite
125
JPEG-Download
 

LUBNITII ET BEE^N 0 ULLII, Epist. XXII. I2s

Cum Cursor publicus abästet , ante has expeditas, atque adeotempus adhuc superedet; nonnulla subjungenda putavi, ne qua inre Tibi satisfacere negligerem. Et quidem circa demonstrationemmeam ex principiis primis petitam, notatu dignum est, & impri-mis memorabile , hinc sequi revera eamdem semper quantitatemActionis motricis absoluta: conservari; sed in eo suille peccatum aCartesio , quod eam non recte accepit, & cum ea , quam vo-cat quantitate motus confudit, praejudicia recepta secutus. Deindelciendum est , a me distingui vim absolutam a directiva, quun-quam & directivam ex sola consideratione potentiae absoluti« dedu-cere & demonstrare possim. Et quidem demonstro non tantumeamdem conservari vim absolutam, seu quantitatem actionis in mun-do , sed etiam eamdem vim directivam, eamdemque quantitatemdirectionis ad easdem partes, seu eamdem quantitatem progressus,sed progressu in partibus computato, ducta celeritate in molem ,non quadrato celeritatis. Ilscc tamen quantitas progressus in eo dif-fert a quantitate motus , quod duobus corporibus in contrariaspartes tendentibus pro habenda quantitate motus totali [[ sensu Car-tesiano ] debent addi quantitates motus singulorum [ leu facta exceleritate in molem ]; sed pro habenda quantitate progressus, de-bent a se invicem detrahi ; differentia enim quantitatum motus intali casu erit quantitas progressus. Itaque cum Cartesius pu-tarit se se ita posse salvare actionem anima? in corpus, quod animaquidem non augeat, vel minuat quantitatem motus in mundo;augeat tamen, vel minuat quantitatem directionis spirituum; lap-sus est ignoratione hujus legis nostra? nova: de conservanda quanti-tate directionis, quae non minus pulchra est & inviolabilis, quamconservatio virtutis vel actionis absolutae. Haec autem lex direc-tionis , vel potius consectaria ejus , mire decepere plerolque; utvidentes ibi locum habere xstimationem ex ductu celeritatis in mo-lem, ubique illi locum facerent, etiam cum agitur devi absoluta.Exempli causa, experimentis constitit, si duo globi duri, seu Elas-tici , A & B, directe & centraliter concurrant inter se celeritatibus,quX sint reciproce proportionales corporibus; eos se mutuo repel-lere , ita ut ambo redeant ex qua venere celeritate. Hujus rei ne-

Q. 3 cdlitas

1696

Januar.