Band 
Tomus primus.
Seite
138
JPEG-Download
 

X38 commercium epistolicum ,

1696Mart.

EPISTOLA XXIV.LEIBN1TII AD BERNOULLIUM.

Responsio ad procedentem.

De resst entia me Aiorum. Controversia cum P A p 1 N o. De aflimationevirium a priori. De centri gravitatis quiete vel progressi uniformi.Tractatur dynamice. De legibus motus. De notis algebrdicis.

Vir Celeberrime , Fautor Honoratissime.

M Editationes Tu® mihi sunt gratissim® ; sive provehas nostra 1sive ingeniosis dubitationibus illustres. Utinam ego sempermeditandi laborem ferre possem, ut Tibi recte satisfacere liceret ;faciam tamen quantum nunc commode possum. A Te absit ut exi-gam , mihi ut septimanatim scribas, cum paria reddere non possim:facies ergo, quod e re videbitur, persuasus tua nunquam apud menimia esse. Si non assentior in quibusdam, peto ne me id qua-dam judicii iniquitate facere putes, ut propemodum insinuas, cumais: ß .equos judices agere •velimus , oportere ut suum cuique tribua-mus. Spero Te persensurum me, non sine gravi causa, dubi-tasse de modo explicandi ictus materi® gravific®. Asseris, si flui-dum A incurrat in corpus L & fluidum priori simile & ®quiveloxB incurrat in corpus M ®quale corpori L , vires in corporibus L& M productas, fore ut magnitudines fluidorum A & B; vel ut tuisverbis utar ; duas quantitates fluidorum .equivelocium, incurrentiumin duo corpora aqualia, illis inferre vires , qua sunt in ratione quan-titatum fluidorum. Ilanc propositionem non concedo, nec videoquomodo per repetitionem essectuum a me adhibitam & commen-datam demonstrari possit. Et reperies contrarium contingere, siA & B non fluida sint, sed solida; licet corpora recipientia L &AI ambo quiescere intelligantur. Et multo minus res succedet, si

diffe-