LEIBNITII ET E E H.N 0 ULLI /, Epist. XXVII. 165
vifica continuo sit in actione, non interruptim, nec per intervalla ^>6temporis, quid impedit quominus grave eam actionem lemper &ubique persentiscat [] ii sentire potest. ] Ignosce prolixo mihi , noncredebam tot de hoc verba facere; quia autem ab initio declaravime meam opinionem, vel si mavis, explicandi modum circa ori-ginem potentiae gravibus impressae simpliciter expositurum , ut in-polterum altercationibus supersedere possimus ; Non aegre feres ,quod forte longius a calamo scripturiente abreptus suerim, quamfecissem, si patientiae Tuae inter scribendum rationem habuissem.
Antequam hanc materiam omnino deseram , dissimulare nonpossum, quod quo attentius hactenus dicta considero, eo magis inmea opinione confirmor. Commodum , hoc ipso initanti, mihiincidit simile : Concipio aliquod medium instructum infinitis spiriselasticis, vel aliis elastris xque fortibus »qualiter disseminatis , vel[quod praestat ] immediate juxta se politis; Ista elastra tali artificiotensa suppono , ut ad appulsum alicujus corporis a retinaculo libe-rentur , & subito resiliant, simulque vim sine elasticitatis integramcorpori appellenti tribuant, quod facile concipi potest, si modostatuatur elaltrum incomparabiliter celerius restitui, quam corpusmovetur. Nunc, in isto medio, concipio corpus aliquod a mi-nima vi, qua nempe pollet unum elaltrum, moveri incipere; sicretenta vi primi elastri progrediens offendit secundum, cujus vimpariter recipit; postea retentis duobus virium gradibus , progressuluo accipit tertium , tunc quartum , quintum, sextum, &c. & qui-dem hi gradus virium ex aequali intervallo, non tempuiculorum,sed spatiolorum superaccedunt. Dico hoc corpus in isto medionihilominus secundum tempora uniformiter accelerari , id est, ealege, qua Galilaeus grave cadendo accelerare asseruit; id quodcx demonstratione superiori luculenter apparet. In tantum, ut sinolis materiam gravificam , juxta meam hypothesim operari, tamendicere tenearis, illam ita operari possibile esse, salva manente uni-formitate accelerationis per tempora xqualia, nullamque rationemapparere, cur communis explicandi modus , qui & Tuus est , al-teri meo sit praeferendus; cum fatis supra ostenderim, quo modofieri possit; ut particula materiae gravificae totam suam vim transfe-
X 2 tat