Band 
Tomus primus.
Seite
164
JPEG-Download
 

164 commekci UM episYoli CÜtty

rat in grave; & contra quam magnae incongruitates se se prodantJuu. statuendo ictus procedere fecundum tempuscula; sed haec Tuae at-tentioni commendo; forsan ex ipsis aliquid utilitatis capies , prae-sertim postquam mentem praeoccupatam hactenus, quasi mea opi-nio opinioni ubique receptae de uniformitate accelerationis e dia-metro opposita fuisset, cum tamen illam mirifice confirmet; post-quam , inquam , hanc praeconceptam mentem exueris, quae fortefecit, ut meas rationes hucusque allatas nunquam ferio perpendis-fes i

De ictus quantitate nihil amplius urgebo, quia jam nihil facit adcontroversiam. Nondum tamen clare patet, quomodo ejus vis aef-' timanda sit; si, ut innuis, impressio potentiae non sit proportiona-lis ictui.

Memini me, apud Ignatiam Gastencm Pardus, in discursu,De motn loedi ., legisse, quod ex ictus quantitate regulas motusdeducere conatur, ex principio quodam, quod mihi falsissimumvidetur; scilicet ex indifferentia corporis ad motum & ad quietem;qUa posita corpus maximum quiescens, a minimo incurrente, ce-leritate non imminuta abripi sequitur. Hanc indifferentiam, cuiTe olim etiam addictum suisse ex Aciis superioris anni pag. qi.video , ipse ibidem explodis; ubi non male corporibus inertiam ,seu ad' motum resistentiam tribuis. Hoc autem non - nisi inciden-ter innuere volui; Prtecipuum illud est, quod Pardi es in eo-dem discursu jam-jamanimadvertit, contra Cartefianos, non sem-per eamdem quantitatem motus absolutam conservari; quod etiamostendit ex incursu obliquo globorum ; interim veram quantitatemmotionis non determinat, nec dicit illum haberi ex ductu molis inquadratum velocitatis.

Altera Tua demonstratio propositionis de ratione actionum mo-tricium , quam in prioribus allegasti, ingeniose pariter ac prior &,ut dicis, magis ad formam excogitata mihi videtur , quamvis infundo rei ambx coincidant. Nihil etiam enim certius est, quamquod actiones motrices debeant mensurari per effectus suos imme-diatos ; si itaque longitudines percursae, & velocitates [nisi quisobstinate vellet velocitatem potius este causam ] stnt effectus actio-nis