202 C 0 M M E K. c I Ü M EPISTOLICUM ,
1696 alixque curvx in se redeuntes , quae nullum habent reflexum, nonScptemb. sint indefinite rectificabiles; Dic quaeso an aliquid in contrarium ha-beas. Addo indefinite , nam ut ipse contra Dominum Tschir-n hausi dm perbene notalt', dari aliquas figuras quoad certas partesquadrabiles, indefinite tamen inquadrabiles; idem & ego de recti-ficatione curvarum statuo. Animadvertit quidem Dominus T s c n ir-in h a u s 1 u s , f & quidem recte in exemplo , quod ipsi in eamrem proposueras, * praeter illam figurae partem, quam Tu observa-veras quadrabilem, infinitas alias esse partes, quae admittunt Qua-draturam ; sed ut ipse fatetur, infinitum non elt indefinitum; habetenim infinitas partes quadrabiles , sed etiam infinitas non quadrabi-les. Miror autem, quod exinde inferre voluerit Dominus Tschir-nhausiis, omnes figuras algebralcas, aut nullam, aut infinitashabere partes quadrabiles; omnes figuras autem transcendentes, autnullam , aut duas, aut tres &c. non vero infinitas [ nisi ipsa sit in-definite quadrabilis ] habere partes quadrabiles; quod utrunique ve-ritati adversatur; possum enim exhibere curvas algebrascas , in qui-bus ostendo, praeter unicam quadrabilem partem, nullam aliam es-se ; & contra habeo curvas transcendentes, quae ut ut indefinitenon quadrabiles , infinitas tamen habent partes quadraturam admit-tentes : in quarum censu est ipsa Cyclois primaria , quam ille inExemplum adhibuit; in qua methodum habeo determinandi infini-tas partes, meris rectis & portionibus curvx cycloidalis compre-hensas , quadrabiles; id quod hactenus nemo praestitit. Dux enimhactenus tantum innotuerunt, una Hugeniann , quae aequalis est se-mihexagono circulo genitori inscriptae; & altera, nescio a quo in-venta , qux aequatur semiquadrato radii.
Quod Tu mense A farno agnoscis, Navem quiescentem ab eo-dem vento fortius impelli quam procedentem, & ego agnosco, siventi celeritas finitam habeat rationem ad celeritatem navis; alias siratio statuatur infinita, dico ego semper aeque fortiter navem im-pelli; sed, secundum Tuum materiae gravificae actionem explican-di modum , procedens Navis fortius impellitur quam quiescens.
Mitto
+ Act. Erud. 1^87. Sept p»g. $26.
* Act. „Erud. 1684. Mai. pag. 23 j, & Dec. p. 865', nec mn 1686. Jun. p. 193.