LEIBKITII ET B EE.NÖ ULLI I, Epist. XXXTV. 2oj
Mitto ego Notas Hugenianas , quas in reliquis Actorum Tomis re- 1696peri: videbis ab initio Hu genium idem quod olim a Te pete- Septemb.bain sciscitari, compendium scilicet summandi progressionem har-monicam terminorum numero finitorum; mihi quidem roganti res-cripseras nec Tibi hoc compendium notum esse; quia autem tumtemporis hujus loci in Attis non recordabar, nunc commode inci-dit, ut instantiam faciam, quomodo ergo interpretanda sint haectua verba, qutt cunque terminorum numero fnitorum progressionisharmonicasumma compendio aliquo iniri potest. Occurrerunt quae-dam partim plumbagine confuse scripta, partim a Bibliopega a mar-gine resecta, quX non probe legere poteram. Nonnunquam aliosreprehendens ipse maxime fallitur ; exempli gratia, cum contra D.
T. asserit non solum infinitarum , sed omnium Lunulae Hippocrati-ca partium haberi quadraturas ; falsissimum est : haberetur enimquadratura ipsius Circuli, si omnes partes Lunulae essent quadrabi-les. Videbis etiam , quem in Tuis castris totum putabas, quous-que novae opinioni de aestimatione virium astipulatus fuerit: tunctantum scilicet, quando agebatur de viribus, ut vocat, ascensiona-libus: sed quis tam absonam limitationem a tanto Viro profectamputet.
Verum est Fratrem , & me, eadem fere in 'Tschirnaufianis no-tasse; non tamen animadvertit quod ego ; quod scilicet modus abs-cindendi portiones a curva parabolica in data ratione dependeat a
rectificatione ipsius curvae parabolicae.Quid Tibi
videtur de curvis illis , quas neque per Cartestanam , neque perinfinitorum Geometriam determinari posse ostendo § : Habebunt hicvulgaris Geometriae amatores novam speculandi materiam.
Recte sentis , posterior mea Methodus Brachystochronam solven-di , quam late patere dicis, non statim vulganda est; donec Ma-thematici suas solutiones exhibuerint, aut haec non adeo levia esseingenue profesti fuerint. Non dubito, quin si vidisses Problematismei propositionem , ut in Actis extat, statim fuisses nomen curvaedeprehensurus; quod enim dixi esse curvam Geometris notissimam,
C c 2 hoc
$ Act. Erud. 1696. Jun. p. 364. & scq. vel Opp. Tom. I. N°. XXX. p. 1