Band 
Tomus primus.
Seite
204
JPEG-Download
 

1*04 töMME^CltiM EPtSrötfCVM,

6

Scptemb.

hoc illi , qui solverit Problema, quod Tu solvisti, ankam prarbe-bit ulterius inquirere in nomen curvae. Non ita mihi sum ignotus,ut non intelligam aliena maxime & diversissima Tibi agenda elfe ,quae prohibeant, quominus Problematibus meis vacare possis; sednec adeo iniquus sum, ut id a Te exigam, nili vacuo omnibus ne-gotiis gravioribus.

En , quia petis, propria verba , quae mihi olim scripseras demethodo pro invenienda perpendiculari ad curvas ordinarim posi-tione datas; Tenta an quid faciant pro synchrona, & omnibus Loga-

rithmicis perpendiculari D.— io bris i 694. ,, Pene exciderat pro-

„ blema inveniendi curvam, quae ordinatim positione datis occurrat„ ad angulos rectos. Cujus methodus, meo judicio , consistit in„ duabus aequationibus, una continente relationem inter x & y , &„ constantem quamdam in curva positione data, sed pro diversis tll-„ libus,ordinatim datis variabilem b ; altera continente valoreni ip-„ sius dy: d x in curva quaesita, expressam ex proprietate perpen-„ dicularium in curva positione data; cujus aequationis ope datur„ ipsius ^ valor per dy, dx, y, x, pro re nata; quarum duarum,, aequationum ope tollendo b , habetur aequatio differentialis primi„ gradus pro reliquis inter x 8 c y

Lubentissime in me suscipiam quod moneri velles in Actis circaTractatum Davidis Gregorh Catoptrico-Dioptricum: sed cumTractatum hunc non viderim, nec forte videre contingat; explica-ri mihi vellem principium illud a Te indicatum de circulis osculan-tibus in locum curvarum appropriatarum substituendis, & quid pro-prie monitum cuperes; facit utique mentionem circulorum osculan-tium , ut videre est ex excerptis, quorum portio quaedam extat adfinem Schediafmatis Fraterni mihi transmissi.

Et ego ita putavi Dominum Hollanderum, Virum sane eru-ditum & generosum , a posteriori incidisse varios numeros trac-tantem in consensum circuli tetragonismi & obliquitatis Eclypticae.sed hoc non unicum est: complura hujus modi alia habet, quaeomnia forte fortuna tantum detexisse, vix est ut dici postit.

Jure