2 oS COMMERCIUM EPISTOLICUM,
1696
Octob.
EPISTOLA XXXV\LEIBNITII AD BERNOULLIUM.Responsio ad praecedentem.
De notis Hugcnianis. De cimis rectificabilibus A? tptadrabilibtis. DeCurvis ex plurium punctorum relatione determinandis. Varia.
Vir Nobilissime & Celeberrime, Fautor Honoratissime!
P Ro communicatis reliquis Huge manis maximas ago gratias. Nonis 1'um qui negem mea aliquando posse emendari. Interim ,ni fallor, interdum judicavit festinantius. Quae ipsi displicuit de-monstratio meae Isochrone , * ejus me eo minus poenitet, quod ,quantum ex Domini Fratris Tui fchediaünatis intelligo, ejus occa-sione Calculi disserentialis verum usum perspexistis. Et ipse, stu-dio , Analyseos filo accommodaveram. Etiam amicus quidam Flo«rentinus ejus auxilio nonnihil in nostra penetravit. Quia approbas,scripsi ad Italos & Gallos , ut Pascha proximum pro termino solu-tionum statuatur.
Vellem Methodum tractoriam applicari potius ad inversa tangen-tium , quam ad Quadraturas, ubi jam habemus.
Non displicet limitatio Tua, f & in universum videtur dici posse,omnem lineam quX a linea algebralca in infinitis punctis secari po-test non esse algebraicam.
Exemplum, quod Domino Tschyrnhausio proposueram proinstantia, § sumpseram ex Lunula Hippocratis, ordinatis ejus
ad
* G. G. L. De linea Ifocbrona in qua grave fine acceleratione descendit. Act. Erud.1689. apr. pag. 195.
+ De curvis in Je redeuntibus & tamen rectificabilibus.
$ Act. Erud. 1684, Alai. pag. 3}i,& Dec. pag. 86;. nec non, 1636. Jun. pag.29;.