LEI'BNITII IT nEKXOVLLII , Epist. XXXV. 227
ad axem applicatis , ubi prodibit curva, cujus aequationem notave-ram. Haesit diu, donec multo post tempore Lunulam forte trac-tans, ut apparet ex ejus schediasmate, * rem deprehendit; ex Ana-lyst credo non facile detecturus. Illud manifestum puto, nondumnos, ex eo quod curvae algebra'icae segmentum vel femifegmentum[ id est , portio curvae arcu uno & recta, vel rectis comprehensa ]quadrari potest, concludere poste, quod curva indefinite quadraripotest. Imo ne illud quidem confectum puto, quod Dominus Tschir-n h a u s i u s fui excusandi causa attulit, ubi datur una talis quadra-tura dari infinitas. Et fortasse excogitari possent instantiae , ubi su-dandum esset pro tali infinitorum segmentorum quadratura inve-nienda.
Circa summam progressionis harmonicae vereor ne sim deceptus.
Quod illas attinet curvas, quae ex plurium punctorum curvae in-ter fe relatione determinantur , notavi ex Cartesii litteris idemetiam movisse Fermatium; sed Cartesium in responsionerem non attigisse. Ego nonnihil dc talibus , sed alio quodam modocogitavi, de quibus alias; nunc festinantissimus ista scribo, currum-que inscensurus. Nolui autem differre hanc scriptionem, ut Mencke-nianam mature exciperes. Nescio an curvam determinaveris, quamaliis relinquis determinandam.
Placet, quod scribis Dominum Pio ll an der um eo esse inge-nio , ut illa pulchra inventa ab ipsomet profecta censeri possint.
Syllogismi primae figurae probitas demonstrari omnino potest, in-dependenter a veritate hujus Axiomatis, quod Totum sit majus suaparte; ut in ea re nullus sit circulus timendus.
Domini Marcbionis Hospitalii Opus expecto, sed a Te ,Lipsienfibus credo nundinis, demum habebo. Nunc vale & litterisdeproperatis ignosce.
Dabam Hanovera 6°. 8br. 1696.
* Acta Erud. 1687. Sept pag.
DeditissimusG. G. L EI B N I T I U $.
169 6Octob.
Em-