208 COMMERCIUM EPISTOLICUM}
EPISTOLA XXXVL
BERNOULLII AD LEIBNITIUM.
Responsio ad praecedentem.
De HUGESII annotationibus ^Nemttonum. De quadraturis.De Traje&oria orthogonale logarithmkarum.
Vir Amplissime atque Celeberrime! Fautor Honoratissime!
1696
Octob
N On est cur Te moveat Hu genii festinatum judicium; nonenim statim emendanda sunt, quae ipsi displicuerunt; ipse po-tius multa multis in locis habet, quae correctionem admitterent.Nuper hac transiens Wifinarienfis quidam promilit. se mihi missu-rum aliquod Manuscriptum Hugenii, in auctione ipsius librorun»coemptum, cum Newtoni Tractatu, cui Manuscripto titulus es-set Newton 1 Errores ; quod si obtinuero, Tibi, si illud deside-ras , transcribi curabo , aut si nimis fuerit prolixum, principalioramittam excerpta.
Quod ad Italos & Gallos scripseris propter Problema meum *gratias ago magnas; per hasce inclusas rogo Dominum Mencke-nium, ut prorogationem termini etiam in Attts publicet, nisi ,Te monente , id jam fecerit. Scire percuperem , quid Fratermeus de hoc Problemate statuat , & an illud solverit. DominusMenckenius scribit, se quid in Attis inserendum ab ipso ac-cepisse , de complanatione superficierum conoidaearum & sphaeroidea-rum , conferendum cum meis nupero Junio exhibitis, * gratumesset mature intelligere quid id sit; saltem nec ipse, nec alius »Problematis mei solutionem hactenus Menckenio misit. Nihilattigisti in novissimis Tuis, an penultimas meas acceperis, per quas,Tibi miseram solutionem aequationis differentialis a Fratre propositae.
Miror
* jac. Bunoulu Complanatio superficieritm Conoidearum £=? Spbaroiduaf/tm.Acta Eruti. 1696, Oct- p. 479. & Opp. N°. 7$. p. 739,
O