Band 
Tomus primus.
Seite
224
JPEG-Download
 

7696

Decemb.

TAB.VIII.

224 COMMERCIUM EPISTOLICUM,

Gratias ago , quod litteras meas ad Dominum Menckeniumrite curasti, mittebam ipsi modum generalem Aelii inserendum fconstruendi tetragonismum cujufcunque figurae curvrlineae in planodescriptae per approximationem geometricam, nulla adhibita ex-presiione analytica ; quem modum ob infinitatem adjungere voluiSeriei meae universali pro quadraturis jam ante biennium in Aciispropositae.

Ex quo Wismariensts iste, nomine Groningius, hinc dis-cessit , nihil de eo amplius inaudivi; procul-dubio in Patriam mi-gravit ; In transitu hic se Doctorem Juris creari fecit. Amator ap-paruit studiorum nostrorum , videtur tamen historicam magis quamsolidam eorum habere notitiam ; Decrevit tamen, ut dixit, hißo-riam edere Cyclotdis , ad imitationem alterius illius Paschalii;quapropter nostra petiit inventa super illa ; De omnibus loqui no-vit , sed sine fundamentis; Sueciam , Daniam , Gtr maniam , &Italiam , peragravit; Jam diu in Patria officio quodam fungitur.

Nondum obtinui , sed propediem obtinebo , Librum DominiAlarcbionis Hospitalii ; interim ex illis quae refers , videobonam partem ejus, & forte integrum conscriptum esse ex occa-sione eorum quae ipsi Varistis communicaveram : non dubito ta-men , quin pro suo, quo pollet, ingenio , auxerit multis, per-poliverit , & vernacula sua lingua nitide concinnaverit.

Verba Fermatii, quae notas, latiori sensu intelligi possunt,quam ut praecise ad curvas meas applicentur.

En quamdam instantiam contra Domini Tschirnha usu ex-cusationem. Sit (Fig. 47. ) curva quaecunque ABC quae secetur,in puncto C , a recta A C faciente angulum semirectum C A E cumaxe A E. Erecta normali A F , ducatur & producatur applicataD BII secans A C in G, agaturque G F parallela ipsi A ID , secanscurvam in L; deinde sumatur BII aequalis ipsi L F, & hoc fiatubique; generabitur inde nova curva ADI, cujus spatium deter-minatum A EI, qualiscunque sit curva ABC, semper aequatur qua- •

drato

f Insertum est Mmfe Decembri 1696. pag. ;; 1. Viti. Opjk Tom, I. N°. XXXI.pag. i6r.

0