Z 1 IBNITII ET BE^KOULLII, Epist. XLI. 2 ZZrectis ex eodem puncto redeuntibus aequalitas rectangulorum com-petere debet.
Mitto ecce , [ rogo remittas ] Scriptum certi cujusdam Mathe-matici Salvatoris, quod Dominus Marcbi» mihi communica-vit, ubi Auctor erroneam quamdam solutionem mei Problematis exhi-bet : nihil magis miror, quam quod Dominus Hospitalius
eam , . adeo laudarit, & .errores quibus
evidenter laborat, non animadverterit. Quxrit enim primo , quodnon est in Quaestione , curvam scilicet de qua non est sermo; &deinde peccat in principia Calculi differentialis, quando consideratduas lineas, angulum infinite parvum constituentes, ut absoluteparallelas. Falsitas hujus solutionis vel ex eo solo patet, quodjuxta determinationem geometricam tangentis curvae quaesitae, art. 5.hujus scripti traditam, sequitur, dari quosdam casus, in quibusProblema esset impossibile; facile autem percipitur , in omni casuesse possibile.
Dominus Nieuventitt utique responsione non dignus est;ipsi tamen forsan respondebo § circa aequationes saltem exponentia-les, quia ibi etiam mea res specialiter agitur ; non tam illius ingratiam, quam Publici, quod hactenus exponentialium tractationemnondum fatis vidit. Cur dicis, quod velles ipsi responderet Clu-verius, quod jucundum id foret, Cum tamen Cluverii nul-lam mentionem faciat ? An alias hi duo mutuis elogiis scilicet seextulerunt ? Vide, & cum novo anno nova fruere sanitate.
Amplitudinis Tuae
Jan. 1697.
'ObservantisiimusJ. Bernoulli,
§ Principia calculi exponentialium ßvc percurrentium , Act, Er. 1697. Mart, p.iac.vel Opp. Toni. I. N u . XXXVI. pag. lgj.
Gg
1597
Januar.
Tom. 1.
Schedd