LFIBNI TII ET EE^NOULLII, Epist. XLTV. 247
nus excerpta, ad Acta mittere, judiciumque relinquere Lectori,annon talia recitasse fit refutasse. Vellem mihi datum fuisset inspi-cere quae pro Aüis contra eum mittis. ..
Si qui in Batavis Problema Tuum fe indignum dicunt, nae illivel rem non intelligunt, . vel vulpem imitantur, quae pyra , cumattingere non posset, acerba esse dicebat. Dnum. Makreeliumscio Dno. Nieuwentiit esse amicum; nam hic facit illiusmentionem, & ille hujus Libellum priorem mihi, per quemdamiter hac facientem mifit: sed non putabam, sive affectu erga ami-cum , sive invidia erga alios, eo se abripi passurum, ut res pulcher-rimas contemneret, cum famae suae jactura.
Certe si Hugenius viveret & valeret; vix quiesceret nisi Pro-blemate tuo soluto. Nunc nemo est a quo solutionem facile ex-pectem , nisi a Dno. Marchione Hospitalio , aut a Dno..Fratre Tuo, aut a Dno. New tono, quibus adderem Dnum.Huddenium Consulem Amflelodamenfem , nisi dudurn has me-ditationes seposuisset. Aliorum nescio an quisquam toto Orbe nuncProblemati isti par sit. Uret interim Batavos istos & horum simi-les nobis invidentes, quod Dnus. Mare hio Hospitalius tamcandide de methodis nostris judicavit. Repeto autem, quod initiodixi, recte facturum Te, si eam tantum partem solutionis Tuae e-das, quae Analysin adhuc nonnihil involvit methodo, quam vocasindirectam. Mihi enim , nescio an & Tibi , consultum videturnondum in interiora admittere homines ingratos, & beneficium pos-tea strenue dissimulaturos.
Gratias Tibi debeo, quod in Programmate Tuo f honorificammei mentionem facis. Problema quod subjecisti pure Analyticum *nuper, otium nactus in itinere ad nundinas Brunfincenses , consi-deravi in curru solus, & viam solvendi reperi, nescio an Tuae velFermatiana affinem • certe expeditam & commodam, & ni fallorgeneralem.
Videtur autem Tua solvendi ratio non omnes curvas complecti,,quae quaesito satisfaciunt. Exempli gratia, cum curva quaeritur
cujus
1697
Febr.
+ Opp.. Tom. I. N°. XXXIII. pag. 16L..* stiti, pag. 1 6$,.