Band 
Tomus primus.
Seite
279
JPEG-Download
 

LEIBNITI I ET B E 0 U LLII, Epist. LII. 279

piis opticis nondum reperire potuisse. Hanc inquisitionem in res- 1697ponsione declinavi , cum longe aliis sim occupatus , & talia at- Mai.tentionem non vulgarem requirant. Venit postea in mentem , sae-pe fieri ut planae habeantur , quae circulares sunt ex centro admo-dum longinquo, vel alterius sigurae; atque ita quaerendum fore ,an ex quacunque distantia hoc ipsi apparuerit, & an ex pluribuseodem modo. Si quid hic suppeditare poteris, operae pretiumfacies.

Quaesivit etiam de .Machina mea Arithmetica, cujus & nuper &olim vilae Dn. de Tschirnhaus in novissima Libri fui editio-ne meminit. Respondi nihil eam penitus habere commune , neccum Logarithmis , nec cum Rhabdologia Ncperiana , quam aliipostea in rotulis, vel aliis formis exhibuere, & magnorum nume-rorum multiplicationes vel divisiones aeque esse in ea faciles ac par-vorum , & nullis opus esse additionibus vel substractionibus auxi-liaribus in multiplicando , vel dividendo : sed Machinam esse sum-tuosam , & multarum rotarum instar horologii; nam interrogave-rat an mediocri pretio haberi posset. Duo exempla habeo ; sedmalo rem eo deducere , ut plura elaborentur antequam publicem.Rudimenta olim Galli, Anglichst viderunt. Magno cum applausuHugenius , qui inipexerat , aliquoties admonuit ut absolvi cu-rarem; quod non sine magno sumtu taedioque factum est, dum va-rie mihi cum opificibus fuit conflictandum; sed nunc contentus suminventum ab interitu vindicatum esse. Productus multiplicationispotest in jam elaborato exemplo ascendere ad 12 notas; multipli-candus vero numerus ad notas 8 ; ne quis rem in exiguis tantumnumeris exhibitam putet. Sed hoc occasione litterarum DominiFratris Tui; Vale.

Dabam Hanovera 26 Mai. 1697.

Deditissimus

Godefridus Gadlelmtu Leibnitius,

P. S-