LEIBNITII ET B E K^N 0 U LLl I y Epist. Lift. 287
mihi artificium inspirasset, quocum etiam alia Problemata solvo in-solubilia antehac mihi visa. Vides ergo quousque intra triduumprogressus fuerim , cum prius ne per somnium quidem de hiscecogitaverim. Nil superest, nisi ut Te rogem, ut instiges Dnum.Menkenium , ut quamprimum & si fieri possit hoc mense,publicum moneat, me brevi adeo temporis spatio potitum esse solu-tionibus Problematum ä Fratre mihi, prae aliis , propositorum , lon-geque plura praestitisse quam petierat: solutiones vero ipsas mcexhibiturum, quam-primum ille praemium, a se mihi promissum,a me vero pauperibus destinatum, Tibi Judici, harum rerum feresoli intelligente remiserit, ut illud mihi, fi solutiones meas legiti-mas deprehenderis, adjudices, sin minus, Fratri reddas.
Prout Dnus Tschirnhausius loquitur in suo Schediasmate *,videtur materiam hanc non satis intelligere. Facit quidem men-tionem Cycloidis, minime tamen Problema solvit: unde conjicio,Dnum Menkenium ipsi communicasse solutiones nostras, an-tequam imprimerentur. Si videret demonstrationem meam Synthe-ticam , quam suppreslisti f, non dubito, quin mutaturus esset sen-tentiam, in qua est, quasiplures aliae curvae praeter Cycloldem pos-sent satisfacere.
Accepi Litteras a Domino Marcbione Hospitalio & ä B e l-vallio; ille significat Dnum. De l a FI i r e praetendisse, setriplici via pervenisse ad solutionem Problematis celerrimi descensus,sed semper deceptum suisse; quippe qui invenerit Parabolam cu-bicalem. Dominus Belvallius promittit se revocaturum p«roccasionem errorem commissum in recensione Problematis mei, u-bi de Tua solutione agitur; misit etiam fasciculum ObservationumTuarum in Philosophiam , quas perlegere nondum va-
cavit. Juvenem illum Hagicnfem, qui Problema meum tentavit,.esse Filium Domini Dierckens Pisendis in Curia Erabantja ;
utrum-
1697
Jun.
* De methodo miiversa ! ia Theoremata eruendi, qua Curvarum naturas fimplicijjimas.exprimunt : De Problemate item Beb.nouli.iano, &e. fer. D. T.ACl. Er. 1697-2 Vlaj. pag. 220.
t Hac habetur in Act. Erud. 1718. Febr, p. 87. £•? Mem. de 1 ’Acad, 17x8. pag.2Z7- velOpp. Tom, 11 . N°. CIJLi. p. 268,