1697
Jun.
288 COMMERCIUM 'EPISTOLICUM,
utrumque & Filium maxime his studiis delectari, ex litteris Belv al-ii anis disco: Vale.
Groninga 7. Junii 1697.
Amplitud. Tuae
Deditissimus
J. Bernoulli.
EPISTOLA LIV.
LEIBNITII AD BERNOULLIUM.Responsio ad praecedentem.
De Curva figmentorum. De machina arithmetica. De Curva citijfimi ap-pulsus N Synchron». De Problemate Ifiperimetrico.
Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime !
P Rimo Cursore tuas Dno Menkenio misi , jussique utmature publicari curet, Te Problematum Fraternorum solu-tiones brevissimo tempore dedisse.
Videris circa tuam curvam £ ubi PL 2 ,PK=4’ ] frustra aliquidmetuere. Extractio succedens in valore ordinatae hic nihil nocet,nec opus in hoc casu, ut discriminantia evanescant, sed pro illistantum curvis, ubi radices eodem modo tractantur. FIoc vero dis-crimen inter PL\PK & PL. PK 2 tantum abest tolli oportere ,ut potius sit conservandum. Sed talia ex festinatione excidere so-lent ,
Et hanc veniam petimusque damusque vicijfim.
Placet quod video suspiciones meas circa observationem dioptri-cam Domini Fratris Tui relatione Tua confirmari.
Putasne me tam male mihi consulere,ut sumtus conferre velim in Ma-chinam, quas nihil aliud prasstet, quam ea quas Tibi visa est? Si
quic-