LtlBNlTlI ET BER^KO ULLI 7, Ep ist. LIV. 289
quicquid non a quovis redimi potest, curiosum «magis quam utileest; nec triremes scaphis praestarent, nec tormenta sclopetis. Illudquaeritur annon ultra proportionem sumtuum etiam effectus crescat.Equidem MoRLANDUsin Anglta , Tubae stentoreae author, Rhab-dologiam ex baculis in cylindrulos transtulit, & additiones auxilia-res peragit in adjuncta Machina additionum Pascaliana. De quare & Librum scripsit. Tale quid post ipsum fecit & GrilletusGallus ; sed omnia ista nihili fere sunt, nullamque notabilem praes-tant utilitatem. Ego jam praedixeram cum Rhabdologia , aut indedeductis, nihil ei instrumento commune esse, quod ego sum com-mentus. Descriptionem ejus dare accuratam res non facilis foret *,De effectu ex eo judicaveris, quod ad multiplicandum numerumfex figurarum [ exempli gratia ] rotam quamdam tantum sexiesgyrari necesse est, nulla alia opera mentis, nullis additionibus in-tervenientibus; quo facto , integrum ablolutumque productum ocu-lis objicietur. Idem est de divisione, ubi nullo in quaerendo quo-tiente opus est tentamento, subtractionibusque nullis. Coram Ti-bi ostendere machinam, intus & extra, mihi aliquando jucundissi-mum erit. Non est facta pro his , qui olera aut pisculos vendunt,sed pro observatoriis aut Cameris coin putorum , aut aliis, qui futu-tus facile ferunt & multo calculo egent. Video Dnum. De laH i R e expertum esse, quanto facilius sit Analyticas nostras Demons-trationes solutionum nostrarum vertere in syntheticas, quam so-lutiones talium Problematum per se invenire.
Animadversiones meae in Partem generalem Principiorum Cartefi-anorum scripta sunt ad captum Lectorum, qui profundiora nonattingunt.
Quod Domini Fratris Tui Problema attinet, utique curva, expluribus ejusdem baseos & speciei, a d?.to.puncto, brevissimo tem-pore , ad datam rectam appellentem mihi ope Synchronae eleganterexhibere videris; nam ita rem praestas constructione lineari. Egoprimo aspectu modum observavi parametrum lineae quaesitae exhibendi,numero quamtumvis accurato , quoties algebraice haberi non po-
Tom. 1. O o test,
* A iqmnt vide in Miscellaneis Berolinensibus Tom. I. Part. 3®. N°. 31. p. 317.