300 COMMERCIUM EPISTOLICUM,
1697 — r- Hoc modo licet construere curvam; sed sufficit dedisse
Jum aequationem y ~=sQ dt , quae naturam curvae determinat.
Coeterum notabilis hujus curvae proprietas , dt quod F S : F R= §: T. quomodocunquc demum T concipiatur compoüta, si-ve arcu BF, sive ex applicata PF, sive ex utroque simul, sicitaque Circulum osculatorem hujus curvae generalissime determi-navi.
Non est quod judicium meum petas de Animadversionibus Tuisad Cartesium, cum enim maxima pars versetur circa motum,judicium quod ferrem ignorare non poteris : habes enim assensummeum in omnibus quae circa motum C a r t e s i o opponis. Cor-rexi in aliquibus locis errores calami, qui sensum turbabant, quodnon aegre feres; notavi etiam in margine, ne Lector offendatur,quod recensendo Regulam VII""' Cartesii sensum omninocontrarium ipsi attribueris, quod tamen nihilominus salsitas hujusRegulae ex Tuo ratiocinio, mutatis mutandis, demonstrars possit.Placet Tuum criterium pro examinandis Regulis motuum, quodlegem continuitatis vocas; est enim per fe evidens, & velut a na-tura nobis inditum, quod evanescente inaequalitate hypothelium ,evanescere quoque debeat inaequalitas eventuum. Hinc multotiesnon fatis mirari potui, qui fieri potuerit, ut tam incongruas, tamabsonas, & tam manifeste inter fe pugnantes Regulas, excepta so-la prima , potuerit condere C a r t e s 1 u s, Vir alias summi judicii.Mihi videtur vel ab infante salsitatem illarum palpari posse ,eo quod ubique saltus ille, naturae adeo inimicus, manifeste nimiselucet. Modus Tuus explicandi duritiem corporum per motumconspirantem particularum peringeniosus est; estecit ut recordarerspeculationum mearum, quas ante aliquot annos, ambulando inhorto Regio Verfaliis , habueram circa jactus & lusus aquarum ,quorum aliqui adeo perfecte repraesentabant vasa diversarum figu-rarum , ut illa ex continuo vitro solido & pellucidissnno consta-ta dixisses; sed admota manu in mille gutcas dispergebantur ,qua remota dictum factum pristinam figuram induebant. Sentiebamtamen difficultatem aliquam & quali resistentiam in disturbanda fi-gura vasis. Hinc cogitare erepi ii qua arte aqure salienti velocitas
reddi-