Band 
Tomus primus.
Seite
302
JPEG-Download
 

302 ' COMME E^C IUM EPISTOLICUM,

1697

Jul.

EPISTOLA L VI

LEIBNITII AD BERNOULLIUM,Responsio ad praecedentem.

De occupationibus suis. De curva citissimi appulsus. De Isoperimetris. DeSynchron*. De TrajeBoriis orthogonalibus ex principio dioptrico determi-nandis. De Animadversionibus in CartESIUM, De M A LEBRAN-C H X 0. De causa duritiei .

Vir Celeberrime! Fautor Honoratissime !

S Tatim monere volui, quod, pro prudentia Tua, ipse e re essejudicabis, non decere ut arbitrium recipiam, donec DominusFrater Tuus consensum testetur, aut iibi hoc gratum fore signi-ficet , ne me scilicet ingerere videar. Itaque rogo, ne quicquama Domino Bellavallio dici cures, quod significet me arbi-trium recepisse; sed tantum mea Te nominari, & a Te Iperari Do-minum Fratrem Tuum in me -esse consensurum.

Nusquam credo dixi ignotam Tibi fuisse Synchronarum applica-tionem ad exteras curvas, cum Tua ad Cycloides applicatio osten-derit hoc non posse non Tibi esse facillimum.

Mirari nou debes si profundiora Tua non nili perfunctorie attinge-re nunc possum, cui tot alia sunt meditanda, legenda, scribenda,agenda; in Aula, in officio , cum amicis, cum exteris, coram &per litteras, [quarum ultra 300 quotannis scribo], imo & perdissertationes, veluti de Juribus Principum, de Historia Brunswi-cenfi , de aliis Historico-Politicis, de controversiis Religionis, inquibus siepe etiam scriptis exerceor. His adde inspectionem Biblio-thecae Gnelfebytanx , Angüsse, & nostra: Electoraiis, volutationemqualemcunque novorum Librorum & Relationum alicujus momen-ti, ne sim hospes in re Publica & Litteraria; curam publicandiscriptores Historicos ineditos ex veteribus membranis [_ quales nunc

v iub

«