LETiniTlt ET ß E I{ N Ö ULLIT, Epist. LVT. )ozsub prelo sunt], ubi opus recensione diligenti; prosecutionemCodicis juris Gentium Diplomatici , cujus volumen jam edidi, tum J U Lmulta quae quotidie veniunt in mentem, non in Mathesi tantumsed & Phisica, & Philosophia profundiore & Historia & Jure, a-liisque, quae paucis verbis in schedis consignare soleo, ne pereant.
Adde etiam cogitata de Elementis Juris Naturae constituendis longealiter, qnam vulgo opinantur» de quo subinde meditor; jam enimpromisi publice ante multos annos; sed ita ago, utrem conferamcum Legibus Romanis & usu Fori : sed inprimis molior novamAnalysin multo recepta sublimiorem , pro omni ratiocinatione hu-mana; Chimica etiam, Technica, Mechanica, in quae subindeoperarios alo. Ita judicare potes an liceat mihi saepe in profundio-ribus geometricis versari. Ac proinde non debes, vel indignari ,vel verbis durioribus impatientiam animi ostendere , quoties nonstatim omnia videor dicere ad mentem Luam- Neque ideo vel'inconsiderantia, vel negligentia objicienda. Me quidem hic stylusminus movet, qui scio nihil inde benevolentiae Tuae decessisse; aliitamen delicatiores, vel mirarentur, vel aegrius acciperent; praeser-tim cum decentius absint t & dici res ipsae inter amicos possunt &vere simul & commode, atque ut galli dicunt obligeammtnt.
Interea dum fateor non posse me semper fatis attentionis adhibe-re, non ideo tamen profiteor me, si adhiberem, statim rem asse-cuturum.. Non dubito quin aliquid egregii artificii Tibi inciderit,neque id a me memini contemni, etsi mentem Tuam non fatisperceperim. Quod me attinet, quantum nunc tumultuaria consi-deratione inter scribendum assequi licet, puto Synchronas semperposse haberi per quadraturam. Nam cum , dato tempore , deter-minari queat punctum in curva data, ad quod mobile pervenit ;utique si pro eodem tempore id fiat in qualibet curva ordinatimpositione datarum, hoc modo habebitur quod vis punctum Synchro-ne; quia autem pneterea id queritur, ut Synchrona exhibeatur ea,que datam rectam tangat; id quidem ob lineas ejusdem speciei ,seu similes, atque etiam similiter positas ad punctum fixum, sicfiet: Assumatur aliqua ex Synchronis; & ad eam ducatur tangensdata recte parallela , quod utique fieri potest, lältem transcenden-ter..