LEI BNITII ET BEB.NO ULLII, Epist. LVI. 307
usum habeat tam late patentem , mirum tamen est eam a nemine[ quantum recorder ] antea adhibitam fuisse. Mentionem ejus ali- Jul.quam feceram olim in fovellis Rapubhcx Litteraria , f occasionecollatiunculcc cum R. P. Malebranchio, qui ideo meis con-siderationibus persuasus, suam de Legibus motus in Inquisitione ve-ritatis expositam Doctrinam postea mutavit; quod brevi Libeljoedito testatus est, in quo ingenue occasionem mutationis exponit.
Sed tamen paulo promptior, quam par erat. fuit in novis Legi-bus constituendis in eodem Libello, antequam mecum communi-casset; nec tantum in veritatem , sed etiam in illam ipsam Legemcontinuitatis, etsi minus aperte, denuo tamen impegit; quod no-lui Viro optimo objicere , ne viderer ejus existimationi detrahe-re velle.
Nec minus gratum est quod mea explicatio duritiei, per mo-tum conspirantem, ad mentem tuam fuit. Cum anno 1670 vel1671 ederem H'pothefios Thyficx nova Specimen , jam propugna-bam duritiem non a quiete sed a motu este. Et Dominus W a l-lisius in 'Tranfaftionibus Anglicis meam illam hvpothesin tuncrecensens notavit Guilt. Neilium quoque [ eum cui primamdimensionem curva; Algebraicae tribuunt ] judicasse , firmitatem amotu , non, ut vult Cartesius, a quiete , petendam. Motusautem conspirans non tantum resistit turbanti; sed & se restituit& quae dura sunt, ea revera sunt elastica admodum prompta. In-terim quantacunque vis motus conspirantis ponatur, nunquam ta-men revera erit infinita, neque adeo ullae atomi dabuntur in natu-ra ; & motus utique semper vinci , ac debilitari potest , imo de-bet , ob corporum perpetuum collisum inter se. Itaque nullumego puto vel perfecte durum vel perfecte fluidum extare ; sed inomni corpore esse quemdam gradum firmitatis & fluiditatis. Etmultae lunt aliae rationes, quae atomos & vacuum quoque in na-tura non patiuntur. Vale.
Dabam Hanoverx 2. Julii 1697.
DeditissimusG. G. Leibnitius.
+ Juillet 16S7. p. 744.
Q.q * P.s.