Band 
Tomus primus.
Seite
308
JPEG-Download
 

i<?97

Jul.

3C8 commercium epistolicum ,

P. S. Beneficium in me conferes, si locum , in quo me putasmentem C a r t e s i i sinistre [ lalva licet objectionis vi j accepisse,in melius mutes, schedula inserta.

EPISTOLA LV1LBERNOULLII AD LEIBNITIUM.Responsio ad praecedentem.

De Synchronis. De curva ex infinitis Ellipsibus arcus aquales resecante. DeIsoperimetris. De Trajecioriis orthogonalibus. De atomis. De legibusmotus. Malebhanchii sententia.

Vir Amplissime atque Celeberrime ! Fautor Honoratissime!

P Ostremas Tuas accepi recte; schedulam inclusam ad Domi-num Bellvallium postridie rite curavi. An Epistolam

meam jamdiu ipsi missam impresserit , nescio. Interim ..

miror ingentem numerum negotiorum diversifiimorum, quibusquotidie occuparis, sed magis'miror humeros Tuos qui illa ferrevaleant; habes sane singulare donum singulis eodem die vacandi& attentionem praebendi , quod nihil difficilius mihi videtur : idsaltem in me experior; adeo enim non iui juris est mea attentio,ut non sine summa animi molestia illam avocare possim a re cuisemel affixa , & alii adhibere. Hinc, si Lectiones, quorum quo-tidie tres, nonnunquam plures , tam publice quam privatim, inMathematicis & Philosophicis mihi habenda: sunt, non ita in promp-tu haberem , sed li illa in charta consignare deberem, quod ple-rique Professorum facere solent, nescio an huic oneri par essem.Sunt tamen & alia mihi peragenda qux pariter non multum otian-di tempus mihi relinquunt, unde vides nec me semper rem me-ditari satis posse, prout vellem , atque adeo eamdem mereri ve-niam