1697
Jul.
ZI6 COMMERCIUM EPISTOLICUM,
convenientiam, inter Diaclasticam & Hyperbolam, sed non viditllyperbolam esse ipsam Diaclasticam, quod Cartesius fortasse exRepleri meditationibus admonitus invenit.
Agnosces ipse, credo , Dnum Maleeranchiem melius fac-turum fuisse, fi me, cujus admonitione correxerat regulas luas, deipsa correctione consuluisset, antequam eas in publicum denuopraecipitavisset, quantillum enim erat aliquot septimanas expectarc?Nec tam facile libi de me persuadere debebat, fallis me principiisniti, cum res ostenderit ipsum potius talibus fuisse nixum.
Praeterea error ab eo commissus est in Regulis novis, non tantumcontra principium meum, cui non assentiebatur, sed & contraillam ipsam meam continuitatis Legem, cui assentiebatur: quodego admoniturus eram , fi tempestive me consuluisset, dissimula-turus ea , de quorum principiis pugnabamus.
Ubi meas ad Cartesium Animadversiones remittere voles; quodrogo ne sine Tuis notis feparatim scriptis facias; poteris dirigeread Dominum Gerardum Mejerum Theologum Bremensern.
Circa corpora indivulsa possunt constitui gradus. Et summusquidem gradus est, cum partes eumdem femper servant situm in-ter se, seu cum corpus est perfecte rigidum, atque hoc est, quodomnes hactenus atomi nomina accepere, & quod Democritici &Gascndifla & ex Cartcfianis Cordemoies in rerum natura estecredidere; quibus etiam nuper accefiit Hartsoekerus; eotantum discrimine, quod Democritici ex solis atomis omnia com-ponunt , eisque vacuum interjiciunt, sed Hartsoekerusmateriam perfecte fluidam inter atomos perfecte duras diffudit, duoextrema inter fe conjungens. Ego vero pro demonstrato habeo,nec perfecte dura, nec perfecte fluida dari. Et gaudeo quod nuncvideo Te mecum perfecte dura, ac vacuum etiam rejicere. Namomne corpus etiam quantulumcunque, meo sensu, dividitur inpartes actu & quidem non tantum mente assignabiles, sed & di-versitate motuum reapse discretas, ut in vorticibus ipsifque jactibusaquarum ; ita ut pars quidem in tali corpore a parte recedat, nontamen statim a toto.
Ita