Band 
Tomus primus.
Seite
317
JPEG-Download
 

LE I B NI T 11 ET B E Q U L L 11 > Epist. LVUI. 317

Ita jam venimus ad secundum indivulsi gradum , ut licet partes ir ^mutent situm inter se, nulla tamen pars unquam recedat a toto , j u pseu ut semper servetur continuitas partium omnium. Huc, si be-ne Te intelligo, inclinare videris, & fateor me quoque saepe deli-berasse an talia dentur corpora , nec dum impossibilitatem videre,nec tamen hactenus demonsirare posse quod dentur.

Tertius gradus indivulsorum est in corporibus, quae aliquas qui-dem partes mutant, sed tamen aliquas servant; ubi rursus quaeritur,an datur corpus a , in quo aliqua pars b semper fuerit, semper-que futura sit ; aliqua, inquam, pars b , non quidem ita ut to-tum b semper fuerit unum continuum, [id enim recideret in gra-dum praecedentem, ] sed ita tamen ut, licet ipsum b divulsum fuis-se ponatur, partes nihilominus omnes ipsius b semper manserint ,mansuraeque sint in a , adeoque nunquam nisi intra certos limites ase invicem recedant.

Quartus gradus est , an detur a & in eo pars b sic , ut nonquidem totum b, nec etiam aliqua determinata ipsius b pars c sem-per maneat i na, {[ eo enim casu recideremus in gradum tertium]sed ut aliqua tantum pars ipsius b indefinita at maneat in a , licetforte semper imminuenda; vel ut distinctius loquamur , quaeri po-test an dentur in a duae partes b & p, sic ut semper ipsius b ali-qua pars x & ipsius p aliqua pars y nunquam nisi intra certos li-mites , quos per ipsum a definimus, a se invicem recedant. Quan-quam rursus distingui possit, an limites per a definiti sint certaemagnitudinis , si ponamus ipsum a eam magnitudinem nunquamexcedere; an vero sint potius limites certi officii , ut si a £ velutanimal ] etiam ipsum indefinite crescere, vel minui intelligeretur.

Et possent multo plura adhuc in considerationem venire non parvimomenti ad penetrandum in rerum interiora ; sed haec Tu, proacumine Tuo & pro aetate Tua , melius prosequere. Vale.

P. S. Cogitavi annon artificium Tuum puncta Synchronae unaquadratura continua inveniendi aliquid cognatum habeat methodosequenti. Assumta (Fig. 70.) una AC ex curvis positione datis, Tabxhi.& in ea assumto quoque puncto 1C, ad quod tempore certo E Tperveniendum est, quaeratur id tempus per quadraturam , atque ita

R r 3 quadra-