LEIBN IT II ET BEK.NO ULLII, Epist. LXI. 329
ipsi, si tum temporis cogitassem quod jam cogito, aut saltem si 1^97de privato inter vos commercio, quod Malebranchius apud Aug.me ex parte dislimulaverat, constitisset magis. Quid i« isto Li-bello contra continuitatis Legem contineatur, jam non memini,ex quo enim Galliam deserui. Libellum amplius haud vidi.
Corporum indivulsorum gradus Tuos admittam; mihi tamen vi-detur partes eumdem servare posse situm inter se, absque ut sta-tuatur corpus perfecte rigidum [ loquor de corpusculis exiguis, exquibus majora componuntur ] : sufficit utique motum conspirantem*partium alicujus corpusculi tantum esse , ut ab ambientibus distur-bari non possit; quo casu primus indivulsi gradus habetur, sineperfecta rigiditate, seu duritie. Video clarissime perfecte dura nondari posse, eaque proin absolute rejicio, sed vacuola interspersaDemocriti & Gassendi eatenus tantum rejicio. quod jamvideam iis non opus esse ad expjicandos naturae effectus; contraquam oliin credebam, motum scilicet nullum fore in Universo , siomnia essent plena, vulgari opinione nixus, duritiem dependereab immediato contactu & pressione materiae ambientis: quod autemactu ista vacuola non dentur, credo non tam facile demonstrariposse, ab illis praesertim qui corporis essentiam non in nuda ex-tensione statuunt. Et sane multis ex locis haud obscure colligoetiam II u g e n i u m vacui fautorem fuisse. Cseterum Democritico-rum & Gafsendiftarum atomos perfecte duras statuentium, illifquevacuum interjicientium opimo non tam absona mihi videtur, quamHartsoekeri, duo extrema inter se conjungentis , nempe per-fecte durum & perfecte fluidum; quo absurdius nihil excogitaripotuit; nihil eniin magis continuitatis Legi adversatur j quam sal-tus ille ab uno extremo ad alterum.
Parum soliditatis Hartsoekerus ostendit in scriptis suis ,multoque minus alter ille Professor Mathefeos Parisinus L a M 0 n-
tre . Quid obsecro boni ab homine expectandum, qui
in notiones communes peccat, ut factum fuit ab isto L a M o n-tre, qui 47E propositionem Euclidis demonstrare volensper Axiomata, * crassum adeo & palpabilem commisit paralogif-
Tom. I. T t ^ mum
* Journal des Savans 1691. 24. .Journal clu 2 Juillec,