Band 
Tomus primus.
Seite
339
JPEG-Download
 

LtlbNiril ET E £ J^iY OULLII, Epist. LXIII. ZZ9

a puncto ad punctum. Hospitalius de eo desperavit; Ego 169vero illud reduxi ad aequationem differentialem, qux , si separen- Novtur indeterminatae, construi poterit.

Qux Dominus Papinus de novo movet contra aestimationemvirium , speciosa quidem sunt; sed si penitius inspiciantur, funda-mentum nullum habent. Aptissime ipsi respondisti, quod quandoduo corpora velocitatibus reciprocis ad massarum rationem concur-rentia se se sistunt, non ideo sequatur eorum vim esse xqualem; namvis vim non destruit, seu vis vi non est contraria, eodem modo quoquadratum lineae affirmativae, & quadratum linex negativa:, 11011dicuntur contrarium efficere, utpote utrumque affirmativum. Di-cendum itaque duo illa Corpora se se sistere , quia habent aequa-lem quantitatem directionis sibi mutuo contrariam; qux, si respec-tive consideretur, nulla est: est enim directio respectiva progressiocommunis Centri gravitatis corporum , quod., cum non progredia-tur ante concursum, pariter non progredi poterit, post concur-sum. Secus sequeretur , aliquid quod quiescit a se ipso moveri pos-se ; quod est absurdum. Hinc, ut Centrum gravitatis quiescatpost concursum, ut ante concursum, oportet ut, vel & ipsa cor-pora in conflictu sistantur, tenso elastro interposito manente; vel,si elastrum se se restituat, ut pristina celeritate repellantur. Hi enimduo soli casus possibiles sunt , quibus Centrum gravitatis in quieteconservatur. Hanc puto genuinam causam esse ejus quod Papi-nus aequalitati virium adicribit , sicque paralogilinum commisit >non causae pro causa. Ex hoc errore etiam reliqui ejus errores pul-lulant; ut in priori exemplo. Si A massa 1, velocitate 4, & B mas-sa 4, celeritate 1 concurrant, & elastro tenso, ipsis ad quietemredactis, substitui intelligatur D, massa 8, in locum B. Quis nonstatim videret Papinum gratis hic supponere, Corpus D tan-tumdem virium ab elastro recipere, quantum ipsi dederat CorpusB , seu quantum jam B ab elastro iterum reciperet, si maneret ? Utautem inveniatur, quantum praecise celeritatis Corpus D recipiat abelastro , & quantum item celeritate repellatur corpus A ; consideran-dum est, quod tota vis quam habebant ante concursum corpus A& corpus B sit, in concursu , translata in elastrum interjectum ;

V v 2 hoc