Band 
Tomus primus.
Seite
385
JPEG-Download
 

LEIBNITII ET BEB^NOULLII, EpiST. LXXV. Z 8 s

titas infinite parva , aut infinite magna utrinque terminata. Etsi 1698enim concedam, nullam esse portionem materiae , quae non actu sit J u ^secta, non tamen ideo devenitur ad elementa insecabilia, aut adminimas portiones , imo nec ad infinite parvas, sed tantum ad mi-nores perpetuo , & tamen ordinarias; similiter ut ad majores per-petuo in augendo acceditur. Sic etiam semper animalcula in ani-malculis dari facile concedo; & tamen necesse non est dari ani-malcula infinite parva , nedum ultima. Si talia , de quibus inter nosagitur, infinita & infinite parva possibilia esse concederem, etiamcrederem esse.

Sed ad reliqua Litterarum tuarum venio. Et quidem simplicissi-ma est Oenometri ratio Tua novissima, per tubulum communemerectum, & insta valvula foras spectante instructum ; habet tamen illudimperfecti, quod dum reaffusionem non indicat, etiam indicare nonpotest , quantum post reaffusionem iterum detrahatur. Imo pote-rimus detrahere aliquid, ut nihil plane indicet tubulus , si nempepraecedat aquae tanta; affusio , quantum mox vini detracturi limus.

Quid ergo, si adjungamus adhuc alium tubulum cujus valvula spec-tet introrsum? Is affusionem indicabit, detractionem non notabit,

& machinamentum effici posset in utroque tubulo, ut appareretquantum quaque vice affusum aut detractum, & quis fuerit ordoaffusionis aut detractionis; imo ratio posset excogitari definiendispecificam liquoris effusi gravitatem , si tanti ea res esset. Pressio-nem columna; aqueas indicatam ope globuli aerem continentis, &plus minusve aquam admittentis , atque adeo depressi aut emergen-tis, excogitavit quidam Italus , si bene memini, non Boylius.

Tubi Tui varicosi inprimis placent ad usus quos notas, ut non sitopus observatione Thermometri continua , & tamen sciri pofiit ,quis .medio tempore maximus fuerit ascensus vel descensus. Follemex materia durabili maxime desiderarem, pro Barometro portatili,aliisque usibus multis.

Cofmotbeori Hugemani praecedentes Tuae non meminerant : li-benter intelligo prodiisse; nam in rebus pulchris & magnis etiamconjecturae ingeniosae pretium habent.

In Aciis nuperrimis, non sine admiratione mea vidi primumTom. I. Lee Tfihirn*