Band 
Tomus primus.
Seite
386
JPEG-Download
 

Z86 COMMERCIUM EPISTOLICUM,

1698 Tsc hir nh ausi anam j, deinde Tuam Parabolici arcus sectionem *.

Jul. Vellem autem narratum fuisset , qua ratione ille a Te in rectamviam fuerit reductus; id fecissem ego, si mihi tale aliquid conti-gisset. Miraberis etiam expressionem dicentis, nihil Methodumsitam fugere ; credo ex quo nostra intelligere cepit : Sed supersunttamen adhuc fortasse in quibus haereat. Magna cum voluptate vi-di methodum Maximi ; quam ego ab initio statim, antequam etiamProblema Brachystochronae proponeres, maxime directam & gene-ralem judicavi, & illi Problemati adhibui, aliisque adhibendam, sibene meministi, suaseram , pulchre a Te in rem praesentem Isope-rimetrarum usurpatam. Placet etiam quod appellatione Functionumuteris. Loco lloperinietrarum, liceret generalius adhibere figurasIsodynamas, secundum unam fungendi rationem , & ex iis reperirevel eligere eam, quae Maximum aut Minimum praestet, alia fun-gendi ratione. Verbi gratia [ in simpliciffimo ~\ eam, quae ex aequecapacibus est brevissimi ambitus, quae est Circulus; decussita, utüc dicam quaestione , cum quaestione capacissimae ex Isoperimetris.Saepe etiam ego utor Functionibus differentiatis x, neglectis diffe-rentialibus; ut st L fit Functio ipsius x, tunc dz mihi est quanti-tas ordinaria , quae prodit dz dividendo per dx, seu d«. = dz:dx. Signa in cujusque arbitrio sunt, mihi tamen non placet x mul-tiplicationem significare, ob facilem confusionem cum x; malo adhi-bere r 0 in , vel o , ut Z C in L M , vel Z C O L M j imo saepesimpliciter duas quantitates puncto interposito conjungo, multipli-cationemque designo per Z C.L M. Hinc in rationibus designandisnon utor puncto, sed duobus punctis, quippe quae simul apud mesignum sunt divisionis , itaque pro Tuo dy.x : : dt. scribo dy : x ==.dt: a, idem enim est dy esse ad x ut dt ad a, quod dy divisumper x aequari ipsi dt diviso per a. Ex qua aequatione etiam conse-quuntur omnes proportionum regulae.

Nondum latis attente examinare vacavit, an nihil referat ad ma-ximum ,

+ De methodo arcus curva parabolica inter se comparandi , per D. T. Act. Erud.169S. Jun. p 2 ;q.

Invejlitf.irio agebraica arcuum parabolicorum assignatam inter se rationem huben*tmn &C. lbid. pag. ibi. vel Opp. Tom. 1 . N°. XL 1 X. p. 242.