HOROLOG. OSCILLATOR. z r
quae fui evolutione alias curvas generant. Unde comparatio in-ter fe longitudinis curvarum cum rectis nascitur, quam ulteriusetiam quam praesens necessitas postulabat prosecutus sum, pro-pter theoriae, ut mihi visum est , elegantiam & novitatem.
Caeteriim ad explicandam Penduli Compositi naturam,cujus utilitatem in constructione horum automaton demon-stro , adjungenda fuit Centrorum Oscillationis contemplatio,a pluribus quidem , sed minus feliciter , hactenus tentata;in qua theoremata complura animadversione , ni fallor, di-gna reperientur, ad figuras lineares, planas, solidasque per-tinentia. Ante haec omnia vero praemittitur ipsa horologiimechanica constructio, pendulique applicatio, ea forma qua:ad usus astronomicos aptissima reperta est, ad cujus instar re-liqua: omnes , mutatis qux opus est , facile ordinari pos-sint.
Quia vero contigit egregio hujus inventi successu , quodfieri plerumque solet , quodque futurum praedixeram , utplures sese ejus auctores esse cuperent , aut si non libi ipsissuae tamen nationis alicui potius quam nobis eum honoremtribui vellent , iniquis eorum conatibus tandem aliquandooccurrendum hic arbitror. Nec sane aliud fere opponere iisnecesse fuerit praeterquam id unum , nempe ante annos sex-decim, cum nec dicto nec scripto cujusquam de horologiishujusmodi mentio facta esset, aut rumor ullus omnino ferre-tur (loquor autem de penduli simplicis usu ad horologiatranslato , nam de Cycloidis additione nemo credo contro-versiam movebit) constructionem eorum propria meditatio-ne me adinvenisse Sc perficiendam curasse. In sequenti anno,qui nempe hujus saeculi quinquagesimus octavus fuit, dei i«