Buch 
Christiani Hugenii Zulichemii, dum viveret Zelemii Toparchae, opera varia
Seite
32
JPEG-Download
 

32 CHR. HUGENII HOROL.OSCILL.

neationem automati descriptionemque typis vulgasse } exem-plaria, tum operis ipsius, tum libelli, quaquaversum dimi-sisse. Nam cum hxc ita omnibus nota sint, ut nec testimo-niis eruditorum , nec-Batavix Ordinum actis , quibus pos-sent, confirmari opus habeant , facile apparet quid de illisexistimandum fit, qui septem post annis eandem constru-ctionem, quasi a se suisve amicis profectam, libris suisven»ditarunt. Qui vero Galileo primas hic deferre conantur , sitentasse eum , non vero perfecisse inventum dicant , illiusmagis quam mex laudi detrahere videntur, quippe qui remeandem, meliore quam ille eventu , investigaverim. Cumautem vel ab ipso Galileo, vel a filio ejus, quod nuper vo-luit vir quidam eruditus , ad exitum perductum fuisse con-tendunt , horologiaque ejusmodi re ipsa exhibita , nescioquomodo sibi creditum iri sperent , cum vix verisimile sitadeo utile inventum ignoratum manere potuisse annis totisocto, donec a me in lucem ederetur. Quod si dedita operacelatum fuisse dicant, idem hoc intelligunt a quolibet alioposse obtendi, qui libi originem inventi arrogare cupiat.Itaque probandum quidem id foret, neque eo magis ad metamen quicquam pertineret, nisi una quoque ostendatur, idquod omnes latebat, mihi soli innotuisse. Et hxc quidemnecessarue defensionis causa dicenda fuere. Nunc ad ipsiusautomati constructionem pergamus.

HO-