RE VOLVTIONVM. LIB. I.set octaua, diameter eius non posset esse maior, quàm quae ex centro ad circumferentiam aquarum: tantum abest, ut etiam decies ma-ior sit aqua. Quòd etiam nihil intersit inter centrum graui-tatis terrae, & centrum magnitudinis eius: hinc accipi potest,quòd conuexitas terrae ab oceano expaciata, non continuo semper intumescit abscessu, alioquam arceret quàm maxime aquas marinas, nec aliquo modo sineret interna maria, tamque uastos sinusirrumpere. Rursum à littore oceani non cessaret aucta semperprofunditas abyssi, qua propter nec insula, nec scopulus, nec terrenum quidpiam occurreret nauigantibus longius progressis.Iam uero constat inter Aegyptium mare Arabicumque sinum uixquindecim superesse stadia in medio ferè orbis terrarum. Et ui-cissim Ptolemaeus in sua Cosmographia ad medium usque circu-lum terram habitabilem extendit, relicta insuper incognita ter-ra, ubi recentiores Cathaguam & amplissimas regiones, usque adLX. longitudinis gradus adiecerunt: ut iam maiori longitudi-ne terra habitetur, quàm sit reliquum oceani. Magis id erit clarum, si addantur insulae aetate nostra sub Hispaniarum Lusita-niaeque Principibus repertae, & praesertim America ab inuentoredenominata nauium praefecto, quam ob incompertam eius ad-huc magnitudinem, alterum orbem terrarum putant, praeter multas alias insulas antea incognitas, quo minus etiam miremur An-lipodes siue Antichthones esse. — Ipsam enim Americaa Geometrica ratio ex illius situ Indiae Gangeticae è diametro oppositamcredi cogit. Ex his demum omnibus puto manifestum, terram si-mul & aquam uni centro grauitatis inniti, nec esse aliud magnitu-dinis terrae, quae cum sit grauior, dehiscentes eius partes aqua expleri, & idcirco modicam esse comparatione terrę aquam, etsi superficietenus plus forsitan aquae appareat. Talem quippe figuram ha-bere terram cum circumfluentibus aquis necesse est, qualem umbra ipsius ostendit: absoluti enim circuli circumferentijs Lunamdeficientem efficit. Non igitur plana est terra, ut Empedocles &Anaximenes opinati sunt: neque Fympanoides, ut Leucippus:neque Scaphoides, ut Heraclitus: nec alio modo caua, ut Demo-critus. Neque rursus Cylindroides ut Anaximander: neque ex inferna parte infinita radicitus crassitudine submissa, ut Xenopha-anes, sed rotunditate absoluta, ut Philosophi sentiunt.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
2r
JPEG-Download
verfügbare Breiten