NICOLAI COPERNICI RE VOLVTIONVMLIBER QVARTVS.VM in praecedenti libro, quantum no-stra mediocritas potuit, exposuerimusquae propter motum terrae circa Solem uiderentur, sitque propositum nostrum pereandem occasionem stellarum errantiumomnium motus discernere, nunc interpel-lat cursus Lunae, idque necessario, quòd peream, quae diei noctisque particeps est, locaquaecunque stellarum praecipuè capiuntur& examinantur: deinde quòd ex omnibus sola reuolutiones suas, quamuis etiam di-uersas ad centrum terrae summatim conferat, sitque terae cogna-ta maxime, Et propterea quantum in ipsa est, non indicat aliquidde mobilitate terrestri, nisi forsitan de cotidiana, quin potiuscrediderunt eam ob causam, terram esse centrum mundi, com-mune omnium reuolutionum. Nos quidem in explicatione cur-sus lunaris non differimus à priscorum opinionibus in eo quodcirca terram fit. Attamen alia quaedam adducemus, quàm quaeà maioribus nostris accepimus, magisque consona, quibus luna-rem quoque motum quantum possibile est certiorem constituemus,Hypotheses circulorum lunarium opinionepriscorum.Caput 1.Vnaris igitur cursus hoc habet, quòd medium signorum circulum non sectatur, sed proprium inclinem.qui bifariam secat illum, uicissimque secatur, à quotransmigrat in utramque latitudinem. Quae fermè sehabent, ut in annuo motu Solis conuersiones, nec mirum, quo-niam quod Soli annus, hoc Lunae est mensis. media uero locarectionum eclyptica dicuntur, apud alios nodi. Et coniunctionesoppositionesque Solis& Lunae in his contingentes eclyxticaeuocansB ij
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
98r
JPEG-Download
verfügbare Breiten