NICOLAI COPER-NICI RE VOLVITIONVMLIBER QVINTVS.ACTENVS terrae circa Solem, ac Lunaecirca terram absoluimus reuolutiones.Aggredimur modo quinque errantiumFJHellerum motus, quorum orbium ordi-nem& magnitudines ipsa terrae mobili-tas consensu mirabili, ac certa symmetriaconnectit, ut in primo libro summatimEw.desrecensuimus, dum ostenderemus, quòdorbes ipsi non circa terram, sed magis circa Solem centra suahaberent. Superest igitur, ut haec omnia singillatim,& euiden-tius demonstremus, faciamusque promissis, quantum in nobisest, satis, adhibitis praesertim apparentibus experimentis, quaecum ab antiquis, tum à nostris temporibus accepimus, quibusratio ipsorum motuum certior habeatur. Denominantur autemhaec quinque sidera apud Timaeum Platonis secundum suam quodquespeciem. Saturnus Phaenon, quasi lucentem uel apparentem di-ceres. latet enim minime caeteris, citiusque emergit occultatus àSole. Iupiter à splendore Phaëton. Mars Pyrois ab igneo candore. Venus quandoque φωσφόρος, quandoque ἔσπερός, hoc est Lucifer& Vesperugo, prout eadem mane uel uespere falserit. Denique Mercurius à micante uibranteque lumine Stilbon. Feruntur& ipsi in longitudinem& latitudinem maiori differentia quàmLuna.De reuolutionibus eorum,& medijs motibus. Caput 1.Ini longitudinis motus plurimum differentes ap-parent in ipsis. Vnus est propter motum terrae quemdiximus. Alter cuiusque proprius. Primum non iniuria motum commutationis dicere placuit, cum ipsesit qui in omnibus illis stationes, progressiones,& regressus facit appa-
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
133v
JPEG-Download
verfügbare Breiten