REVALVATIONVM LIB. I.sine corpore. His etiam accedit, quod nobilior, ac diuinior con-ditio immobilitatis existimatur, quàm mutationis & instabili-tatis, quae terrae magis ob hoc quàm mundo conueniat. Addoetiam, quòd satis absurdum uideretur, continenti siue locanti motumadscribi, & non potius contento & locato, quod est terra.Cum denique manifestum sit errantia sydera propinquiora fieriterrae ac remotiora, erit tum etiam qui circa medium, quod uo-lunt esse centrum terrae, à medio quoque ad ipsum, unius corporismotus. Oportet igitur motum, qui circa medium est, generali-us accipere, ac satis esse, dum unusquisque motus sui ipsius medioincumbat. Vides ergo quòd ex his omnibus probabilior sit mobilitas terrae, quàm eius quies, praesertim in cotidiana reuoluti-one, tanquàm terrae maxime propria.An terrae plures possint attribui motus, & decentro mundi.Cap. IX.Vm igitur nihil prohibeat mobilitatem terrae, ui-dendum nunc arbitror, an etiam plures illi motus conueniant, ut possit una errantium syderum existima-ri. Quòd enim omnium reuolutionum centrum nonsit, motus errantium inaequalis apparens, & uariabiles eorum àterra distantiae declarant, quae in homocentro terrae circulo nonpossunt intelligi. Pluribus ergo existentibus centris, de centroquoque mundi non temere quis dubitabit, an uidelicet fuerit istudgrauitatis terrenae, an aliud. Equidem existimo, grauitatem nonaliud esse, quàm appetentiam quandam naturalem partibus in-ditam à diuina prouidentia opificis uniuersorum, ut in unitatemintegritatemque suam sese conferant in formam globi coëuntes.Quam affectionem credibile est etiam Soli, Lunae, caeterisque er-rantium fulgoribus inesse, ut eius efficacia in ea qua se repraesentant rotunditate permanent, quae nihilominus multis modissuos efficiunt circuitus. Si igitur & terra faciat alios, utputa secundum centrum, necesse erit eos esse qui similiter extrinsecus in multis apparent, in quibus inuenimus annuum circuitum. Quoniamsi permutatus fuerit à solari in terrestrem, Soli immobilitate conb iiicessa,
Schliessen