RE VOLVATIONVM LIB. II.28signorum circulum, sub quo centrum ipsius terrę annua reuolutione circuit. At quoniam zodiacus aequinoctiali obliquus existit:pro modo inclinationis axis terrae ad illam, per cotidianam ter-rae reuolutionem binos orbes utrobique se contingentes describit,tanquam extremos limites obliquitatis suę, quos uocant Tropicos. Sol enim in his tropas, hoc est conuersiones facere uidetur,hyemalem uidelicet& aestiuam. Vnde& eam qui Boreas est solsticialem tropicum, Brumalem alterum qui ad Austrum, appel-lare consueuerunt, prout in summaria terrestrium reuolutionumenarratione superius est expositum, Deinde sequitur dictus Horizon, quem finientem uocant Latini: definit enim nobis appa-rentem mundi partem, ab ea quae occultatur, ad quem oriri ui-dentur omnia quae occidunt, centrum habentem in superficieterrę, polum ad uerticem nostrum. At quoniam terra ad caeli immensitatem incomparabilis existit, praesertim quòd etiam totumhoc, quod inter Solem& Lunam existit, iuxta hypothesim no-stram, ad magnitudinem caeli concerni nequit: uidetur horizoncirculus caelum bifariam secare tanquam per mundi centrum, utà principio demonstrauimus. Quatenus autem obliquus fue-rit ad aequinoctialem horizon, contingit& ipse geminos hincinde parallelos circulos, Boreum quidem semper apparentiumAustrinum uero semper occultorum: ac illum Arsticum, huncAntarcticum nominatos à Proclo& Graecis ferè, qui pro modoobliquitatis horizontis siue eleuationis poli aequinoctialis, ma-iores minoresue fiunt. Superest meridianus, qui per polos horizontis, etiam per aequinoctialis circuli polos incedit,& idcircoerectus ad utrumque circulum, quem cum attigerit Sol meridiemmediamque noctem ostendit. At hi duo circuli centrum in super-ficie terrae habentes, Finitorem dico& Meridianum, sequunturomnino motum terrae,& utcunque uisus nostros. Nam oculus u-bique centrum sphaerae omnium circumquaque uisibilium sibi as-sumit. Proinde omnes etiam circuli in terra sumpti, suas in caelosimilesque circulorum imagines referunt, ut in Cosmographia&circa terrae dimensiones apertius demonstratur. Et hi quidemsunt circuli propria nomina habentes, cum alij possint infinitismodis& nominibus designari.De
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
28r
JPEG-Download
verfügbare Breiten