Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
34r
JPEG-Download
 

REVALVTIONVM LIB. II.34nes eleuationem poli, siue latitudinem cuiusque segmenti. Haec cumtempore partim mutata, non prorsus eadem sunt quae olim, proptermutabilem, ut diximus, signiferi obliquitatem, quę latuit priores:siue ut rectius dicam, propter aequinoctialis circuli ad signiferiplanum uariantem inclinationem, à qua illa pendent. Sed eleuationes poli, siue latitudines locorum,& umbrae aequinoctiales consen-tiunt ijs, quae antiquitus inueniuntur annotata: quod oportebat accide-re, quoniam circulus aequinoctialis sequitur polum globi terrae. Quocirca& illa sequenta, non satis exacte per quaecunque umbrarum&dierum accidentia designantur& definiuntur, sed rectius per ipsorum ab aequinoctiali circulo distantias, quae manent perpetuo. Illa uero tropicorum mutatio quanquam permodica existens, modicamcirca loca Austrina dierum& umbrarum diuersitatem admittit, adSeptentrionem tendentibus fit euidentior. Quod igitur gnomonumumbras concernit manifestum est, quod ad quamlibet altitudinem Solis datam percipiatur umbrae longitudo,& è conuerso. Quemadmodum si fuerit gnomon AB, qui iaciat umbram BC, cumque judex ipse rectus existat ad planumhorizontis, necesse est ut AB C angulum semper rectumeffectat, per definitionem rectarum ad planum linearum.Quapropter si consectatur AG, habebimus AEC triangulum rectangulum,& ad datam Solis altitudinem, datumetiam habebimus eum, qui sub ACTB angulum. Et per primum triangulorum praeceptum AB gnomonis, ad umbramsuam B Cratio dabitur,& ipsa B C longitudine. Vicissim quoque cum AB& BC fuerint data, constabit etiamper tertium planorum angulus ACT,& Solis eleua-tio umbram illam pro tempore efficientis. Hoc modoprisci in descriptione illorum sequentorum globiterrae cum in aequinoctijs, tum in utraque trope suascuiusque umbrarum meridianarum longitudines assignarunt.Maximus dies, latitudo ortus,& inclinatio sphaerae, quo-modo inuicem demonstrentur,& de reliquis die-rum differentijs.Cap. VII.Itaij