Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
35v
JPEG-Download
 

COPERNICINICOLAIam igitur parallela sunt, secundum Posydonij definitionem, quaenec annuunt nec abnuunt, sed lineas perpendiculares inter se sortiuntur ubique ęquales, erit ipsa K E recta linea aequalis dimidię subtendentis duplam AF circumferentiam. Similiter KN erit dimidiaesubtendentis circumferentiam paralleli, cuius quae ex centro est FK,per quam quidem differentiam dies aequinoctialis differt à diuerso.Idque propterea, quòd omnes semicirculi, quorum illae communes se-ctiones existunt, hoc est quorum sunt dimetientes, utputa BED horizontis obliqui, LEM horizontis recti, AEC aequinoctialis,&KG paralleli, recti sunt ad planum orbis ABCD.Et quas inter se faciunt sectiones per XIX. un-decimi libri ele. Euclidis, sunt eidem plano perpendiculares in EKEN signis,& per sextam eius-dem paralleli,& K est centrù paralleli, E cen-trum sphaerae. Quaproptur et EN semissis est subtendentis duplam circumferentiam horizontis,qua oriens paralleli differt ab ortu aequino-ctiali. Cum igitur AV declinatio fuerit data cumreliqua quadrantis FL, constabit semisses subtendentium dupla KEipsius AV,& F K ipsius FL, in partibus quibus AB est 100000. Intriangulo uero EKEN rectangulo, qui sub KEN angulus datur penes PL eleuationem poli,& reliquus KNE aequalis ipsi AEE, quod inobliqua sphaera paralleli pariter inclinantur ad horizontem, dan-tur in eisdem partibus latera, quarum quae ex centro sphęrae est 100000.Quibus igitur quae ex centro FK paralleli fuerint 100000. dabituretiam ipsa KN tanquam dimidia subtendentis totam differentiam diei aequamnoctialis& paralleli in partibus, quibus similiter orbis paralle-lus est CCCLX. Ex his manifestum est, rationem FK ad EN constareduabus rationibus, uidelicet subtensae dupli FL ad subtensam du-pli ar, id est Fk ad RE, atque subtensae dupli AB ad subtensam du-plibt, estque sicut EK ad KN, nempe inter FK& KN assumitur EKSimiliter quoque BE ad EN rationem, componunt BE ad EK, atqueKE ad EN. Sic equidem existimo non solum dierum& noctium in-aequalitatem, uerumetiam Lunae& stellane, quarumcunque declinatio data fuerit parallelorum, per eos motu diurno descriptorum se-gmenta discerni, quae supra terram sunt, ab ijs quae subtus, quibusortus& occasus illorum facile poterit intelligi.