Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
40r
JPEG-Download
 

REVALVTIONVM LIB. II.40datur ergo& ipse AB angulus. Quod si non orientis sed medijcaeli gradus fuerit datus, qui sit A, nihilominus angulus ille ori-entis mensus erit: facto enim in E polo, describatur quadrans circuli maximi FCH,& compleantur quadrantes EAG, EBH. Quo-niam igitur AB meridiana altitudo datur,& reliqua quadrantisAr, angulus quoque FAG ex praecedentibus,& FGA rectus. Daturergo F G circumferentia,& reliqua CH, quae angulum orientem metitur quae situm. Proinde etiam hic manifestum est, quomodoad gradum qui caelum mediat, detur ille qui oritur. Eo quòd subtensa dupli GH, ad subtensam dupli AB sit sicut dimetiens ad eamquae AB duplam subtendit, ut in triangulis sphaericis. Harumquoque rerum subiecimus trina tabularum exempla. Prima eritascensionum in sphęra recta ab Ariete sumpto initio,& incrementato senum partium zodiaci. Secunda ascensionum in sphaera obliqua, similiter per senos gradus à parallelo, cui polus eleuaturXXXIX. partium, usque ad eum qui LVII. habet partes, media in-crementa per trinos gradus constituentes. Reliqua angulorumhorizontalium& ipsa per senos gradus sub eisdem sequentisVII. Et ea omnia secundum minimam signiferi obliquitatem partium XXIII. scrup. XXVIII. quae nostro ferè seculo congruit.Canon