Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
63v
JPEG-Download
 

NICOLAI COPERNICIiam satis liquidum sit, ultra quàm ter octo gradibus dissiderecaput Arietis stellati ab aequinoctio uerno,& aliae stellae simi-liter, nullo interim tot seculis Mregressionis uestigio percepto. Alijprogredi quidem stellarum fixarum sphaeram opinati sunt, sedpassibus inaequalibus, nullum tamen certum modum definie-runt. Accessit insuper aliud naturae miraculum: Quod obliquatas signiferi non tanta nobis appareat, quanta Ptolemaeo, ut di-ximus: Quorum causa alij nonam sphaeram, alij decimam exco-gitauerunt, quibus illa sic fieri arbitrati sunt, nec tamen poterantpraestare, quod pollicebantur. Iam quoque undecima sphaera inlucem prodire coeperat, quem circulorum numerum uti super-fluum facile refutabimus in motu terrae. Nam ut in primo libroiam partim est à nobis expositum, binae reuolutiones, annuae declinationis, inquam,& centri telluris, non omnino pares existunt,dum uidelicet restitutio declinationis in modico praeoccupatcentri periodum. Vnde sequi necesse est, quòd aequinoctia& conuersiones uideantur anticipare, non quòd stellarum fixarum sphęra in consequentia feratur, sed magis circulus aequinoctialis inpraecedentia, obliquus existens plano signiferi, iuxta modum deflectionis axis globi terrestris. Magis enim ad rem esset, aequino-ctialem circulum obliquum dici signifero, quàm signiferum ae-quinoctiali, minoris ad maiorem comparatione. Multo enim maior est signifer, qui Solis& terrae distantia discribitur annuo circuitu, quam aequinoctialis, qui cotidiano, ut dictum est, motu circa axemterrae designatur. Et per hunc modum aequinoctiales illae sectiones, cum tota signiferi obliquitate, successu temporis praeuenirecernuntur: stellae uero postponi. Huius autem motus mensura& ratio diuersitatis ideo latuit priores, quòd reuolutio eius,quanta sit adhuc, ignoretur, ob inexpectabilem eius tarditatem,utpote quae à tot seculis, quibus primum innotuit mortalibus,uix quintamdecimam partem circuli peregerit. Nihilominustamen quantum in nobis est, per ea quae ex historiarum obser-uatione ad nostram usque memoriam de his accepimus, efficie-mus certiora.Historia