Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
70r
JPEG-Download
 

REVALVTIONVM LIB. III.gio, qui pxime nos praecesserunt, parum differunt. Vbi rursus liquidissime patet obliquitatis permutationem à Ptolemaeo ad DCCCC.annos accidisse maiorem, quam in alio quis interuallo temporis. Cumergo iam habeamus anomalię praecessionis circuitum in annis M. DCCXVII. habebimus etiam sub eo tepore obliquitatis dimidium perio-dum, ac in annis III. CCCXXXIIII. integram eius restitutionem.Quapropter si CCCLX. gradus per eundem III. CCCCCXXIIII. annoru numerum partiti fuerimus, uel gradus CLXXX. bl M. DCCXVIIexibit annuus motus simplicis anomaliae scrup. prim. vi. secundorum XVII. tert. XXIIII. quart. ix. Haec rursus per CCCLXV. diesdistributa reddunt diarium motum scrupulorum secundorum I. tertiorum11. quartorum 11. Similiter praecessionis aequinoctiorum medius cum fuerit distributus per annos M. DCC. XVII.& erant grad. XXIII. scrup.prim. LVII. exibit annuus motus scrup. secund. 1. tert. XII.quart. V. atque hunc per dies CCCLXV diarius motus scrup. tert. VIII.quart. XV. Vt aut motus ipsi fiant apertiores,& in promptu ha-beantur, quae fuerit oportunu, Tabulas siue Canones eorum exponemus per cotinuam aequalemque annui motus adiectionem, reiectis semperLx in priora scrup. uel in gradus si excreuerint, easque aggregauimus usque ad ordinem IX annorum commoditatis gratia. Quoniam inannorum sexagenis, eadem sese offert facies numerorum,ennominationibus partiu& scrupulorum solummodo transpositis, ut quae prius se-cunda erant, prima fiant,& sic de caeteris, quod compendio per has breuesTabellas infra annos III. Dc. saltem duplici introitu licebit accipe& colligere in annis propositis motus aequiles. Ita quodque in dierum nu-mero se habet. Vtemur aut in supputatione motuu cęlestium annisubique Aegyptijs, qui soli inter ciuiles reperiuntur aequam les, oportebateinen mensuram congruere cum mersurato, quod in annis Romanorum, Graecorum,& Persarum non adeo conuenit, quibus non uno modo, sed, putcuique placuit gentium intercalatur. Annus autem Aegyptius nihil af-fert ambiguitatis sub certo dierum numero CCCLXV. in quibus subduodenis mensibus ęquam libus, quos ex ordine appellant ipsi suis nominibus: Thoth, Phaophi, Athyr, Chiach, Tybi, Mechyr, Phamenoth, Pharmuthi, Pachon, Pauni, Epiphi, Mesori, in quibus exaeque comprehenduntur vi. sexagenae dierum,& quinque dies residui, quosintercalares nominant. Suntque ob id in motibus aequibus dinumerandis anni Aegyptiorum accommodatissimi, in quos alij quilibet anniresolutione dierum facile reducuntur.