NICOLAI COPERNICI& XXI. scru. Librae, ubi ferè tpere obseruationis nostrae reperiebatur.Obliquitas autem zodiaci& declinationes eam habent ra-tionem, quòd cum scrupula proportionum fuerint IX. exces-sus in Canone declinationum sunt appositi, differentiae inquansub maxima minimaque obliquitate, in solidum adduntur suispartibus declinationum. Hoc autem loco unitas illorum scru-pulorum addit obliquitati tantummodo secunda XXIIII. Qua-re declinationes partium signiferi in Canone positae, ut sunt, durant hoc tempore propter minimam obliquitatem iam nobisappetentem, mutabilis aliàs euidentius. Quemadmodum uerbigratia, si anomalia simplex fuerit XXIX partium, qualis erat inannis Christi DCCCLXXX. Aegyptijs, dantur per ipsam scrup.proportionum XXV. At sicut IX scrup. ad XXIIII. differentiaemaximae& minimae obliquitatis, ita XXV. ad X. quae additaXXVIII. colligit obliquitatem pro eo tempore existentem part.XXIII. scrup. XXXVIII. Si tunc quoque alicuius partis zodiaci,utpote tertij gradus Tauri, qui sunt ab aequinoctio grad. XXXIIIdeclinationem nosse uelim, inuenio in Canone partes XII. scru.XXXII, cum excessu scrupulorum XII. Sicut autem IX ad XXV.ita XII. ad V. quae addita partibus declinationis faciunt partesXII. scrup. XXXVII. pro XXXIII. gradibus zodiaci. Eodem modo circa angulos sectionis zodiaci& aequinoctialis, ac ascensio-nes rectas facere possumus, si non magis placeat per rationes triangulorum sphaericorum, nisi quòd addere illis semper oportet,his adimere, ut omnia pro tempore prodeant examinatiora.De anni Solaris magnitudine& differentia. Cap. XIII.Vod autem praecessio aequinoctiorum conuersionumsic se habeat, quae ab inflexione axis terrae, uti dixi-mus, motus quoque annuus centri terrae, qualis circaSolem apparet, de quo iam disserendum nobis est, confirmabit, sequi nimirum oportet, ut cum annua magnitudo ad al-terum aequinoctiorum uel solsticiorum fuerit collata, fiat inaequalis, propter inaequalem ipsorum terminorum permutationem: sunt enimhaec cohaerentia inuicem. Quamobrem separandus est nobis, ac de-finiendus
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
78v
JPEG-Download
verfügbare Breiten