Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
81r
JPEG-Download
 

REVALVTIONVM LIB. 111.De aequalibus medijsque motibus reuolutionumcentri terrae.Cap. XIIII.Nni magnitudinem& eius aequalitatem, quam Thebith Benchorae prodidit, uno duntaxat secundo scrupulo inuenimus esse maiorem,& tertijs x. ut sit dierum CCCLXV. scrup. primorum XV. secundorumXXIIII. tertiorum X. quae sunt horae aequales VI. scrup. primaIX. secunda XI. pateatque certa ipsius aequalitas ad non erranti-um stellarum sphaeram. Cum ergo CCCLX. unius circuli gradusmultiplicauerimus per CCCLXV. dies,& collectum diuiserimusper dies CCCLXV. scrup. prima XV. secunda XXIIII. tert. X. habebimus unius anni Aegyptij motum in sexagenis graduum quinque,gradibus LIX. scrup. primis XIIII. secundis XIIX. tertijs VII.quartis IIII. Et sexaginta annorum similium motum, reiectis integris circulis, graduum sexagenas v. gradus XLIIII. scrup. prima XLIX. secunda VII. tertia IIII. Rursum si annuum motumpartiamur per dies CCCLXV. habebimus diarium motum scru.primorum LIX. secundorum VIII. tertiorum XI. quartorumXXII. Quòd si mediam aequalemque aequinoctiorum praecessionem his adiecerimus, componemus aequalem quoque motumin annis temporarijs, annuum sexa. v. grad. LIX. prim. XLV.secund. XXXIX. tert. XIX. quart. ix. Et diarium scrup. pri. LIX.secund. VIII. tert. XIX. quart. XXXVII. Et ea ratione illum qui-dem motum Solis, ut uulgari uerbo utar, simplicem aequalempossumus appellare, hunc uero aequalem compositum, quos etiam in tabulis exponemus eo modo, prout circa praecessionemaequinocti orum fecimus. Quibus additur motus animaliae Solis aequalis, de qua postea.Tabula