Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
98v
JPEG-Download
 

NICOLAI CoPERNICIuocantur. Neque enim sunt alia signa utrisque communia circulispraeter haec, in quibus Solis Lunaeque defectus possint accidere.In alijs enim locis digressio Lunae facit, ut minime sibi inuicemobsint luminibus, sed praetereuntes non impediunt sese. Ferturetiam hic orbis Lunae obliquus cum quatuor illis cardinibussuis circa centrum terrae aequaliter, cotidie tribus ferè scrupulisprimis unius gradus, decimonono anno suam complens reuo-lutionem. Sub hoc igitur orbe,& ipsius plano, Luna semper inconsequentia moueri cernitur, sed aliquando minimum, ali-quando plurimum. Tanto enim tardior, quanto sublimior, uelocior autem quo terrae propinquior. Quod in ea facilius, quamin alio quouis sidere ob eius uicinitatem discerni potuit. Intel-lexerunt id igitur per epicyclum fieri, quum Luna illum circumcurrens, in superna circumferentia detraheret aequalitati, in in-ferna autem promoueret eandem. Porrò quae per epicydum fiunt, etiam per eccentrum fieri posse demonstratum est. Sed elegerunt epicyclum, eo quòd duplicem uideretur Luna diuersi-tatem admittere. Cum enim in summa uel infima abside epicy-clij existeret, nulla quidem apparuit ab aequali motu differen-tia. Circa uero epicyclij contactum non uno modo, sed longemaior in diuidua crescente& decrescente, quàm si plena uel siti-ens esset,& hoc certa& ordinaria successione. Quamobrem ar-bitrati sunt orbem, in quo epicyclium mouetur, non esse homocentrum cum terra, sed eccentrepicyclum in quo Luna feraturea lege, ut in omnibus oppositionibus coniunctionibusque medi-is Solis& Lunae epicyclium in apogeo sit eccentri, in medijs ue-ro circuli quadrantibus in perigeo eiusdem. Binos ergo motusinuicem contrarios imaginati sunt in centro terrae aequales, nempe epicyclum in consequentia,& eccentri centrum& absides eiusin praecedentia moueri, linea medij loci Solaris inter utrumquesemper mediante. Atque per hunc modum bis in mense epicycluseccentrum percurrit. Quae ut oculis subijciantur. Sit homo-centrus terrae circulus obliquus Lunae ABCCn quadrifariam dissectus dimetientibus AEC,& BED, centrum terrae B, fuerit autemin ac linea coniunctio media Solis& Lunae, atque in eodem loco& tempore apogeum eccentri, cuius centrum sit F, centrumqueepicycli