Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
105v
JPEG-Download
 

NICOLAI OPERNICIPrimae inaequalitatis Lunae, quae in noua, plenaquecontingit, demonstratio. Cap. v.Otus Lunae aequales, prout usque in praesens potue-runt nobis innotescere, exposuimus. Nunc inaequa-litatis ratio est aggredienda, quam per modum epicycli demonstrabimus,& primum eam quae in coniun-ctionibus& oppositionibus Solis contingit, cir a quam prisciMathematici ingenio mirabili usi sunt, per triadas deliquiorumLunarium. Quam etiam uiam ab illis sic nobis praeparatam sequemur, capiemusque tres eclipses à Ptolemaeo diligenter obseruatas,quibus alias quoque tres non minori diligentia notatas comparabimus, ut motus aequales iam expositi, si recte se habeant exa-minentur. Vtemur autem in eorum explicatione medijs motibusSolis& Lunae ab aequinoctij Verni loco tanquam aequalibus, imitatione priscorum. Quoniam diuersitas, quę propter inaequalem aequinoctiorum praecessionem contingit, in tam breui tempore, quamuis etiam decem annorumon percipitur. Primam igitur eclipsimassumit Ptolemaeus factam anno XVII. Adriani principis, uigesimo die transacto mensis Pauni secundum Aegyptios: annorumuero Christi erat centesimus trigesimustertius, sexta die men-sis Maij, siue pridie Nonas. Defecitque tota, cuius medium tem-pus erat per dodrantem horae aequalis ante mediam noctem, Alexandriae, sed Fruenburgi siue Cracouiae fuisset hora una, cumdodrante ante medium noctis, quam sequebatur dies septimusSole XIII. partes,& quadrantem partis Tauri tenente, sed se-cundum medium motum XII. XXI. Tauri. Alteram fuisse aitanno XIX. Adriani, peractis duobus diebus, mensis Chiach,quarti Aegyptiorum. Erat autem anno Christi CXXXIIII. XIII.Calend. Nouembris,& defecit à Septentrione per dextantem diame-tri sui, cuius medium erat una hora aequinoctiali Alexandrię. Cracouiae autem duabus horis ante medium noctis, Sole existente in XXV.gradu,& sextante signi Librę, sed medio motu in XXVI. XLIII.eiusdem. Tertia quo eclipsis erat anno XX. Adriani transactis XIX.diebus Pharmaci mensis octaui Aegyptiorum. Annorum ChristiCXXXV.