NICOLAI OPERNICIpart. I. XXI.& reliquus ergo CDM, remanet part. II. scru. XLIX.ablatiua prosthaphaeresis ipsius LEC, circumferentiae in tertiaeclipsi. Erat ergo medius Lunae locus, hoc est K centri in primaeclypsi part. IX, scrup. LIII. Scorpij, eo quòd apparens eius locusesset in partibus XIII. scrup. XV. Scorpij, tot inquam quot Solè diametro in Tauro possidebat, ac eodem modo medius Lunęmotus in secunda eclipsi habebat partes XXIX.s. Arietis. In tertia partes XVII. scrup. IIII. Virginis. Lunares qque à Sole aequa-les distantiae in prima partes CLXXVII. scrup. XXXIII. in altera partes CLXXXII. scrup. XLVII. In ultima, partesCLXXXV.scrup. XX. Hoc modo Ptolemaeus, quo exemplo secuti, perga-mus iam ad aliam trinitatem lunarium deliquiorum, quae etiama nobis diligentissime sunt obseruata. Primum erat anno Christi M. D. XI. sex diebus mensis Octobris transactis, coepitque Luna deficere una hora,& octaua parte horae ante medium noctisex horis aequalibus,& restituta est in integrum duabus horis,& tertia post medium noctis, sicque medium eclipsis, erat hora dimidia cum duodecima parte horae post medium noctis, cuiusmane erat dies septimus in Nonis Octobris, defecitque Luna tota, dum Sol esset in XXII. grad. XXV. seru. Librae, sed secundumaequalitatem in XXIIII. XIII. Librae. Secudam eclipsim notauimus Anno Christi M. D. XXII. mense Septembri, elapsisquinque diebus, totam quoque deficientem, cuius initium erat duabus quintis horae aequalis ante medium noctis, sed eius mediumuna hora cum triente post mediam noctem, quam sequebaturdies sextus,& ipse octauus ante Idus Septembris, erat autem Solin XXII. grad.& quinta Virginis, sed aequaliter in XXIII. scru.XLIX. Virginis. Tertiam quoque anno Christi M. D. XXIII.XXV. diebus Augusti mensis praeteritis, quae coepit horis tri-bus minus quinta parte horae post mediam noctem,& mediumtempus omnino etiam deficientis, erant IIII. horae medietas minus duodecima parte horae post mediam noctem imminente iamdie septimo Calend. Septembris. Sole in XI. grad. XXI. scrup.Virginis, medio motu in XIII. grad. 11. scrup. Virginis. Et hicquoque manifestum est, quòd distantia uerorum locorum Solis& Lunae à prima eclipsi ad secundam fuerit partium CCCXXIX.scrup.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
107v
JPEG-Download
verfügbare Breiten