Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
119r
JPEG-Download
 

REVolvriONVM LIB. IIII.119scrup. XXXIX. uera part. CCCLVIII. scrup. XL. addens scrup-VII. Sięque locus Lunae uerus in XII. part. XXXIII. scrup. Ca-pricorni. Latitudinis medius motus â Boreo limite, eratpartium centum nonagintaseptem, scrupulum unum. Veruspart. CXCVII. scrup. VIII. Latitudo Lunae Austrina partiumIIII. scrup. XIVII. Declinantis ab aequinoctiali part. XXVII.scrup. XII. Latitudo loci nostrae obseruationis partium LIIII.scrup. XIX. quae cum declinatione lunari colligit ueram à polohorisonris distantiam part. LXXXII. Igitur quae supererantscrup. L. erant commutationis, quae secundum Ptolemaei tra-ditionem debebat esse pars una, scrup. XVII. Aliam rursusadhibuimus considerationem in eodem loco, anno Christimillesimo quingentesimo uigesimoquarto, vii. Idus Augustisex horis à meridie transactis, uidimusque per idem instrumentum Lunam à uertice horizontis partibus LXXXI. scrup. LV.Erant igitur à principio annorum Christi ad hanc horam an-ni Ægyptij M. D. XXIIII. dies CCXXXII. horae XVIII. exacte autem horae XVIII. Quoniam locus Solis secundum nu-merationem erat in XXIIII. grad. XIIII. scrup. Leonis. Lu-nae medius motus à Sole part. XCVII. scrup. VI. Anomalia ae-qualis part. CXXLII. scrup. X. Regulata part. CCXXXIX. scrup.XXXX. addens medio motui partes ferè septem. Ideo uerus Lunae locus erat in part. IX. scrup. XXXIX. Sagittarij. Latitudinismotus medius part. CXCIII. scrup. XIX. Verus part. c. scrup.XVII. Latitudo Lunae Austrina part. IIII. scrup. XLL. Declinatio Austrina part. XXVI. scrup. XXXVI. quae cum latitudine loci obseruationis partium LIIII. scrup. XIX. colligit à polo ho-rizontis Lunae distantiam part. LXXX. scrup Liv. Sed apparebant partes LXXXI. scrup. LV. Igitur pars una excedens transmigrauit in parallaxem lunarem, quam secundum Ptolemaeumoportebat fuisse partem unam, scru. XXXVIII. Et iuxta priorumsententiam, quod harmonica ratio, quae ex eorum hypothesisequitur, fateri coegit.LunarisG iij