NICOLAI CoPERNICIobscurationis, ubi Luna circumcurrentem umbrae contin-git intrinsecus, atque F in altero contactu, ubi primum emergit.Conexis AB, Af declarabitur eodem modo quo prius, ED, OF essedimidia morae in tenebris, propterea quòd AD est latitudo Lu-nae cognita,& AB, siue AB, quae umbrae dimidia diametros maiorest Lunae dimidia diametro. Constabit ergo ED siue OF, quę rursus diuisa per motum uerum Lunae horariu, habebimus tempusdimidiae morae quod quaerebatur. Veruntamen animaduertendum est hic, quod cum Luna in orbe suo mouetur, non secat partes longitudinis circuli signorum omnino aequales eis quae in orbe proprio, mediantibus circuli, qui per polos sunt signiferi. Esttamen differentia perexigua, quae in tota distantia partium XII.ab ecliptica sectione, sub quibus extremus ferè limes est deliquiorum Solis& Lunae, non excedunt se inuicem circumferentiae ipsorum orbium in duobus scrup. quae facerent XV. partes horae.Ea proptet utimur saepe altera pro altera, tanquam eisdem. Ita quodqueutimur latitudine Lunae eadem in terminis defectuum, qua inmedio eclipsis, quanquam ipsa latitudo Lunae semper crescit ueldecrescit, fiuntque propterea incidentiae& expurgationis specianon penitus aequalia, sed differentia tam modicaut frustra triuisse tempus uideretur, exactius istascrutaturus. Hoc quidem modo tempora, duratioSOLInes,& magnitudines ellipsium secundum diame-tros sunt explicata. Sed quoniam multorum est sen-tentia, non penes diametros, sed superficies opor-tere decerni alleientium partes, non enim lineaesed superficies deficiunt. Sit igitur AECD Solis circulus uel umbrae, cuius centrum sit E, Lunaris quoqueLVNA.AECG, cuius centrum sit I, qui se inuicem secent inAC punctis,& agatur per utrumque centrum rectaBEIF,& conectantur AB, E C, I A, I C,& Ak cad rectosangulos ipsi AI. Volumus ex his scrutari, quan-ta fuerit superficies obscurata ADCCG, quotue unciarum sit totiusplani, orbis Solis uel Lunae deficientis in parte. Quoniam igi-tur ex superioribus utriusque orbis dimetiens AB, AI datur, di-stantia quoque centrorum, siue latitudo Lunaris 21. Habemustriangulum
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
132v
JPEG-Download
verfügbare Breiten