Buch 
Nicolai Copernici Torinensis de revolutionibus orbium coelestium, Libri VI
Entstehung
Seite
134r
JPEG-Download
 

RE VOLVATIONVM LIB. V.134cit apparere, non quòd planeta sic distrahatur, qui motu suosemper procedit, sed quòd per modum commutationis sic ap-pareat, quam efficit motus terrae pro differentia& magnitu-dine illorum orbium. Patet igitur, quòd Saturni, louis,& Martis uera loca tunc tantummodo nobis conspicua fiunt, quandofuerint ἀκρονυκται, quod accidit ferè in medio repedationum. Coincidunt enim tunt medio loco Solis in lineam rectam, illa con-mutatione exuti. Porrò in Venere& Mercurio alia ratio est.Latent enim tunc hypaugi existentes, ostenduntque solum suasquas faciunt à Sole hincinde expatiationes, ut absque commuta-tione hac nunquam inueniantur. Est ergo priuatim cuiusque pla-netae sua reuolutio commutationis, motum dico terrae ad planetam, quem ipsi inter sese explicant. Nam motum commutationis nihil aliud esse dicimus, nisi eum in quo motus terrae aequa-lis illorum motum excedit, ut in Saturno, loue, Marte: uel exceditur, ut in Venere& Mercurio. Quoniam uero tales periodicommutationum reperiantur inaequales differentia manifesta,cognouerunt prisci illorum quoque motus siderum esse inaequa-les,& absides habere circulorum ad quas inaequalitas eorumreuerteretur, easque rati sunt perpetuas habere sedes in non errantium stellarum sphaera. Quo argumento ad medios illorummotus ac periodos aequales perdiscendas patuit ingressus. Cumenim locum alicuius secundum certam à Sole& stella fixa di-stantiam memoriae proditum haberent,& post temporis inter-uallum sidus ipsum ad eundem locum peruenisse comperirentcum simili Solis distantia, uisus est planeta omnem inaequali-tatem peragrasse,& per omnia ad statum redijsse priorem cumterra. Sicque per tempus quod intercessit ratiocinati sunt nume-rum reuolutionum integrarum& aequalium,& ex eis motus sideris particulares. Recensuit autem Ptolemaeus hos circuitussub numero annorum solarium, prout ab Hipparcho fatetur serecepisse. Annos autem Solares uult intelligi, qui ab aequino-ctio uel solstitio capiuntur. Sed iam patuit tales annos admo-dum aequales non esse, illis propterea nos utemur, qui à stellisfixis capiuntur, quibus etiam emendatiores horum quinque siderum motus à nobis sunt restituti, prout hoc nostro tempore in-uenimusij